III. CARMINA SCHOLARIUM CAMPENSIA.
18. Item de nativitate Domini.
De Spiritu Sancto.
1. Veni, salvator egentis
Gentis, sancte spiritus,
Tu qui spes es In tormentis,
Mentis et paraclitus.
2. Corpus ablue pollutum
Lutum per odibile,
Quia dator es virtutum,
Tutum tu fac debile.
3. Es solamen In moerore,
Eore madefaciens
Mentes, et dans In amore
More dulci vinciens.
4. Nobis labore quassatis,
Satis In hoc saeculo
Vitiorum sordidatis,
Da tis opem, postulo.
5. Telis nos mundificare,
Care pater pauperum.
Fac nos tecum habitare
Mare tollens miserum.
6. Des auxilium fidele,
Dele mentis vitium,
Sis rector nostrae loquelae,
Quae cor laedit nimium.
7. Digneris nos refovere
Verae lucis gratia
Atque mentem dissuadere
De re transitoria.
8. Caritatis es fundator
Dator quoque munerum,
Tu sordis es propulsator,
Sator laudis operum.
9. Ab Infernali carbone,
Bone, nos salvifica,
Spiritus et tecum pone
Pone regna coelica.