Utrum Praelati Ecclesiae possint dimittere paenam debitam pro peccatis secundum suam voluntatem ? et utrum Indulgentiae tantum valeant, quantum sonant ?
Alens. 4, p . q . 23. mem. 1. D. Bonaventura in 4. d. 20. part. 2. q. 2. D. Thom. q. 1. a. 2. q. 3. Richard. a. 1. q. 5. Durand. q. 2.Paludan. g. 4. Mayron. d. 19. q, 2. Cajet. tom. 1. opusc. 15. de Indulg. c . 1 2.et 3. Soto in 4. d. 21. q. art. 2. Corduba q. 2. et 3. de Indulg. Roffen. art. 17. contraLutherum. Petrus de Soto lect. 2. de Indulg. Faber lib . 4. disp. 38. Suarez. tom. 4. in 3. part. disp. 41. Vide Scotum quodl. 20. art. 1. et in 4. d. 19
In hac quaestione ita est procedendum : Primo, ostendetur quod Praelati possunt remittere de paena debita pro peccatis. Secundo, ostendetur quantum valeant. Tertio, ponentur dubia quaedam et solventur. Quarto ponentur argumenta et solutiones eorum. Ad evidentiam primi est sciendum, quod nos spiritualia nequimus cognoscere, nisi per similitudinem corporalium, quae nobis sunt notoia. Sicut igitur immo animato corpore naturali sunt plura membra naturalem colligantiam habentia, et quod est uni superfluum, ad aliud derivatur virtute animae dirigentis et regentis, similiter in corpore Christi mystico, quod est Ecclesia, sunt multi fideles, quorum omnium Christus est caput, qui fuit infiniti meriti, quod ad utilitatem Ecclesiae cedit. Similiter fuerunt multi Martyres et Sancti, qui ultima paena quam pro peccatis debebant,praelia magna sustinuerunt, et multa bona fecerunt, quae omnia cum merito passionis Christi infinito faciunt Ecclesiae thesaurum, in quo est omnimoda sufficientia meritorum, et ideo sufficit hujusmodi thesaurus ad solvendam paenam omnium fidelium, etiamsi essent infiniti, ita quod si eis applicentur hujusmodi merita, non oportet eos aliam paenam pro actualibus peccatis solvere ; nec propter hoc remanet peccatum impunitum, quia in Christo et Martyribus est omnino sufficienter punitum, et talis satisfactio ad alios, qui sunt vere membra corporis Christi potest transmitti.
Sed dices, quod effectus passionis Christi est in Sacramentis Ecclesiae, et per ipsa totaliter exhauritur ; ergo per Indulgentias non potest applicari, sed solum per Sacramenta.
Dicendum, quod effectus Sacramentorum finiti sunt, meritum autem dictum infinitum est ; ideo per Sacramenta vel quaecumque finita, non potest exhauriri.