QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
. Primum dictum hujus litterae : Scientia acquiritur nunc per inventionem, nunc per disciplinam, et exemplo sanationis declaratur utrumque. Secundum dictum : Ad cognitionem simplicem intellectus, necessaria est cognitio sensus, quia nihil est in intellectu, quod non fuit in sensu, 1. Post. 33. de quo vide Doct. 1. d. 3. q. 6. n. 19. et q. 3. n. 24. et 4. d. 45. c. 1. ad 3. pro opin. Tertium : Potest intellectus virtute propria, sine cognitione sensus, componere et dividere, tam quoad principia, quam quoad conclusiones, modo praehabeat cognitionem simplicem, id est species terminorum quoad principia, et notitiam medii quoad conclusiones ; requiritur tamen simultanea cognitio phantasiae, quia nihil intelligimus in universali, quod non pnantasiemur in particulari, ut experientia constat, et tenet Doctor 1. d. 3. q. 6. ad 3. pro opin. Henr. n. 19. ex Phil. 3. de Anim. text. 2. et 39. Quartum dict:.m : Juvat cognitio experimentalis sensus, ut citius quis assentiatur principio, v. g. huic,Totum est majus sua parte, quando videntur totum, ct partes ; tamen si sensus erraret in apprehensione terminorum, ut judicando quod est remotius, esse minus eo, quod propinquius est, cum e contra sit, non ideo intellectus falleretur in suo judicio, sed corrigeret sensum de quo Doctor 1. d. 3. q. 4. sig. . Respondeo aut circa, n. 11. vide Ant. Andream hic q. 5. qui fusius ita explicat.
Ad quaestionem dicendum, quod dupliciter generetur scientia scilicet per inventionem, et per doctrinam scilicet illa quae per inventionem prior est ; nullus enim docet, nisi qui didicit, vel per doctrinam, vel per inventionem.: et si per doctrinam, adhuc habuit ab alio prius sciente. Est autem de istis duobus modis addiscendi, sicut de sanatione: quandoque enim natura est ita potens, quod sine adjutorio extrinseco inducit sanitatem: quandoque indiget adjutorio extrinseco, sed adhuc illud extrinsecum non est nisi instrumentum, et natura principaliter est sanans; ita in quibusdam naturale lumen intellectus est itapotens, quod ex se sufficiat quod applicet principia ad omnes, et tunc dicitur scientia acquiri per inventionem. Quandoque non potest, et tunc juvatur quibusdam signis sensibilibus propositis sibi a docente, per quae docens exprimit applicationem quam apud se habuit, et addiscens concipit, . et. in virtute luminis proprii conclusioni consentit, quam deductam esse videt ex principiis sibi prius notis. De generatione ergo per inventionem determinat hic Philosophus.
Sed hoc non est verum; scilicet quod tantum de ista determinetvr hic, quia addiscens non potest addiscere nisi cognoscat ad quid instituta sunt signa quae proponit docens, et nisi illa signata aliqualiter concipiat ;igitur tam quan um ad apprehensionem simplicem est sibi necessaria cognitio sensitiva, quam quantum ad cognitionem principiorum per modum occasionis, quam etiam quantum ad cognitionem conclusionis, quia vera est; nisi enim eam noverit per experientiam, tantum crederet docenti asserenti eam, nec sciet eam quia, nec propter quid, donec demonstretur : et talis fides sufficit ad demonstrationem addiscendum ab alio plus quam ad per se inueniendam, quia non inveniretur per se
forte, nisi praesupposita certa cognitione quia, qua habita quaeretur causa invenienda per viam divisionis.
Ubi sciendum, quod prima operatio intellectus, ut habetur 3. de Anima t. c. 21. est apprehensio simplicium, quam consequitur compositio ut actus secundus, et argumentatio ut tertius actus. Simplicia autem si sunt sensibilia, hoc dubium est, quia forte secundum Avicennam, sexto scilicet naturalium, part. 1. et secundum Augustinum si quis viveret, et nihil unquam sensisset, et esset in statu perfectae aetatis, cognosceret se vivere et esse: ergo hic saltem certum est, quod cognitionem intellectivam non praecedit sensitiva, ut origo, etiamsi aliunde posset oriri, non posset intelligi in universali, nisi prius sentiretur in singulari ; quod probat Philosophus primo Posteriorum, t. c. 33. quia deficiente sensu, deficit scientia de sensibilibus illius sensus, quam impossibile est accipere. Si autem illa simplicia non sunt sensibilia, puta substantiae et intentiones secundae et hujusmodi, tunc alia concipiuntur ab intellectu, primo actu intellectus, non sine apprehensione sensibilium, ex quibus cognoscuntur vel per discursum, vel quaedam illorum, eo quod multiplicant species suas cum speciebus sensibilium, secundum diversas opiniones; igitur nullo actu intellectus cognoscitur aliquid a nobis, nisi praecesserit cognitio sensibilium in sensu, hac antem cognitione praeexistente generantur consequenter posteriores cognitiones in sensu communi et phantasia.
Et ulterius, quia illud quod existit in virtute phantastica, ut ibi existit, est improportionatum, ut moveat intellectum possibilem, secundum quosdam, ideo attribuitur ei aliqua forma ab intellectu agente, virtute cujus potest movere intellectum possibilem. Ille igitur, sic conceptis simplicibus, potest virtute propria, ipsa componere, vel dividere: conceptus autem tales complexi, si sint primorum principiorum, cognoscuntur esse veri lumine naturali intellectus, quia principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, ex primo Posteriorum, t. c. 6. etiam cognosci possunt, quia veri sunt ex frequenti cognitione sensitiva, memorativa et experimentali, per quas cognoscimus terminos talis principii, in suis singularibus in re esse conjunctos, sicut sensu frequenter vidit hanc totalitatem, et hanc maioritatem conjungi. Sic ergo patet qualiter cognitio experimentalis valet ad cognoscendum illud, quod est principium artis et scientiae, de quo habetur secundo Posteriorum, text. c. ult. quia et propter cognitionem simplicium, quae cognitione sensitiva apprehenduntur, et propter cognitionem veritatis in compositione, sicut dictum est.
Quoad primum non est cognitio experimentalis, sive frequens acceptio sensibilium, necessaria: sed aliqua apprehensio sensibilis est ita necessaria, quod sine illa impossibile est, vel simplex quod est terminus principii, vel compositum ipsum ab intellectu concipi, et idem etiam aeque,verum est de conclusione, sicut de principio. Quoad secundum juvat cognitio experimentalis, ut citius assentiatur principio affirmativo, si per sensum cognoscatur conjunctio extremorum in singulo, negativo si disjunctio, sed non est necessaria nec ipsa, nec aliqua apprehensio sensitiva. Licet enim nunquam per aliquem sensum videatur haec affirmatio vel negatio, nec eorum separatio in re, si tamen ex sensibilibus apprehenditur affirmatio vel negatio, et intellectus componat hanc propositionem : De omni est affirmatio, vel negatio vera, assen titur isti. Et etiam ubi sensus percipit conjunctionem singularium terminorum in re, adhuc certius adhaeretur principio complexo per naturale lumen intellectus, quam propter aliquam apprehensionem sensus. Si enim in apprehensione sensus esset error, et intellectus judicaret sensum errare in hoc, et tamen a sensu errante acciperet notitiam simplicium, et illa componeret ex sua virtute, adhuc intellectus circa illud principium non erraret, quantum ad veritatem compositionis. Quoad conclusiones, cognitio sensitiva est necessaria propter apprehensionem simplicium, sicut prius dictum est, sed non est necessaria quoad veritatem compositionis. Sed quoad veritatem compositionis, interdum juvat cognitio experimentalis, ex frequenti memoria genita, et hoc tantummodo, quia conclusio vera est, et cum intellectus assentiat conclusioni, quia vera, id est, ex frequenti acceptione sensibilium, et considerat illud cui assentit non esse per se notum, nec primum principium, cognoscit illud esse verum habens causam, et sic excitatur ad inquirendum propter quid illius veri. Unde experti conclusione, quia est, videntur se habere circa illam, sicut admirantes nescientes adhuc causam ejus quod cognoscunt, quia verum est, et ex hoc incipiunt philosophari, et causam inquirere. Admiratio tamen minus est quam cognitio experimentalis,quia admiratio potest esse ex unico actu sentiendi, cum adhuc non habeatur pro certo, quia ita semper est.