REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ad quaestionem quintam patet ex dictis responsio. Creatio sumpta pro respectu ad Deum efficientem, est idem suo fundamento, seu rei creatae si sumatur pro respectu ad non esse praecedens natura, vel duratione, est relatio rationis, et sic non potest esse idem fundamento reali, de quo Doct. in Oxon. hic q. 4. n. 27.
Ad primam quaestionem, dico quod in lapide, vel quacumque alia creatura est essentia et respectus, ad primam causam, et ordo ad non esse praecedens, et hoc natura vel duratione ; similiter ad non esse praecedens , vel mediate, vel immediate. Si igitur huic toti aggregato imponitur hoc nomen creatio, nomen est unum, sicut hoc nomen, litas, de toto bello Trojano, res tamen sunt multae. Sic si loquamur de respectu lapidis ad primam causam efficientem, illa est creatio et conservatio, ut dictum est. Si loquimur de respectu ad non esse, sive praecedens duratione, sive natura, mediate, sive immediate, dico quod non est idem realiter cum creatura, quia illud non esse praecedens nihil est, et ad nihil non est relatio realis, quia haec est causa quare contradictio non est relatio realis ; igitur illa relatio non potest esse eadem rei, quia non res non est eadem rei. Et ista ratio non concludit de motu, sed de generatione, quia motus non habet terminum a quo, simpliciter non esse, sed generatio.
Secundo probo idem, scilicet quod respectus ad non esse praecedens, non est idem creaturae, quia termino non existente, non est ad ipsum relatio realis ; sed creata re, non esse praecedens est non existens ; igitur ad ipsum non est relatio realis actualis. Et illa ratio concludit de motu, si est ad terminum, quod non est relatio realis actualis.
Dices, secundum hoc relatio prioris ad posterius non est realis actualis, quia quando posterius tempore est existens, prius non est existens ; igitur inter ipsa non erit relatio realis actualis. Dico igitur quod existens non dependet a non existente, non dico a correlativo, quia illud coexigit ; sed non ponitur relatio realis actualis, nisi inter extrema existentia ; igitur requirit fundamentum existens, et non potest esse relatio nisi inter opposita, et per consequens istius relationis oportet fundamentum esse et terminum ; ideo concedo quod prioris ad posterius duratione, nec e contra, non est relatio realis actualis ; sed si est actualis, tantum erit in intellectu accipiente prius et posterius, ut simul. Nec valet dicere quod quando posterius est, adhuc est prius sub ratione prioritatis, quia hoc non est nisi prius esse prius, et ideo cum relatio actualis realis coexigat fundamentum et terminum realem, et actualiter, tantum erunt illae relationes reales potentiales, vel in intellectu actuales.
Dices, suntne relationes rationis? Dico, quod intentiones primae sunt in intellectu per causationem rei ; sed intentiones secundae causantur per actum intellectus: ideo respectus, qui est in intellectu per causationem rei. et non per causationem intellectus, non proprie est relatio rationis. Sed prius et posterius sunt in intellectu per actionem rei in intellectu, et non per intellectum comparantem tantum ; ideo dico, quod creatio ut dicit ordinem ad oppositum, non est idem quod creatura, neque proprie est aliud, quia idem et aliud sani differentiae entis. Et creatio ut dicit ordinem ad oppositum, non est ens, sed dicit habitudinem ad Deum efficientem ; sic est idem quod creatura, licet non formaliter, et semper manet, quamdiu creatura manet.
Ad primum principale dico, quod auctoritas Avicennae concludit pro parte, quam teneo, quia Avicenna loquitur de praecipua ratione quidditatis ; unde sicut vult per aliam intentionem, dicitur quidditas substantiae et relationis. Et intelligit idem ipse per aliam intentionem, quod ego dico per aliam formalitatem, ideo concedo quod creatio non est idem formaliter quod creatura.
Ad aliud, concedimus quod ille respectus, qui est idem creaturae, semper manet manente creatura. Et si dicas, quare dicitur tunc creari, cum res primo est, et non nunc ? respondeo, quia ut communiter accipitur creari, ut significat istum respectum cum ordine immediate ad non esse, et sic non esse est idem cum lapide, sed tantum est in primo instanti ordo ad non esse immediate praecedens, et non nunc, et proinde nunc non dicitur creatio.
Ad aliud, concedo quod sicut potest reparare eumdem Angelum, vel hominem, sic potest eamdem creationem, quae est idem cum Angelo , sed dictum est in materia de resurrectione , de maternitate, quae non remansit eadem numero beatae Virginis ad Christum in triduo, et tamen eadem numero fuit reparata Christo resurgente. Nec concludit ratio de motu vel mutatione, quin posset eadem mutatio redire, et idem motus, quia continuitas non est de essentia motus, quia accidit eidem parti, quod continuatur praecedenti, vel non ; unde eadem pars esset, si rediret non continuata primae, quae prius fuit continuata. Praeterea, hoc in alio deficit, quia illa creatio, quae habitudo est creaturae ad efficientem, quae est eadem creaturae, non est mutatio, sicut illa habitudo, quae est ad non esse praecedens, si aliqua creatio sit mutatio.
Ad aliud, concedo quod in igne generato ab igne, est natura ignis, sic etiam creatio, quae est habitudo ignis generali ad Deum. Et cum dicitur, igitur ille ignis creatur ab igne, non sequitur, quia non a quocumque agente est creatio passio, creatur genitum ; sed illud agens creat, a quo est creatio passio, ut a primo agente ; nunc ignis generatus ab igne est a Deo, ut ab agente primo, et ab igne, ut ab agente secundo.
Ad aliud, cum dicitur, mutatio differt a termino, dico quod ignis genitus habet multiplicem habitudinem et novam. Est enim ibi una habitudo creaturae ad efficiens ; alia ad non esse praecedens ; alia materiae ad formam, alia e contra ; alia partis ad totum, alia e contra ; alia totius ad partes, alia e contra, et lotum novum est, et ab agente sunt ista omnia. Sed mutatio non dicit aliquid novum, quod sit in toto, quia totum non praefuit, et mutatio requirit illud in quo est, aliter se habere, quam prius secundum informari, non secundum informare, quia sic forma mutaretur, cum perficit materiam. Totum igitur non mutatur, nec forma mutatur, sed sola materia, ideo solius ejus erit mutatio, cum generatur ignis. Nunc autem materia habet multiplicem habitudinem, puta ad compositum, ad formam,ad agens ; habitudo ejus ad compositum non potest esse mutatio, quia mutari duo dicit, scilicet, se habere, et aliter se habere ; ideo habitudo ad formam dicitur uno modo mutatio, quia se habere est per formam, et aliter se habere quam prius. Et non semper habitudo materiae ad formam est mutatio ; tum quia talis posset esse aeterna forte ; tum quia quamdiu manet sub forma, habet habitudinem ad eam, et non mutatur nisi in primo instanti receptionis ; ideo mulari dicitur secundum habitudinem ad formam, ut dicit ordinem illius habiludinis ad non esse praecedens immediate. Et si cum hoc adhuc dicit habitudinem ad agens, tunc debet dici quod habitudo materiae ad formam est mutatio sub habitudine ad non esse praecedens immediate quando recipit formam ab agente.
Sed nulla istarum habitudinum est eadem cum termino, quia si aliqua esset, maxime esset habitudo materiae ad formam ; sed ista non est eadem cum termino, quia ex quo illa habitudo est in materia, ut in subjecto, non est idem cum termino, quia non est idem cum forma, quam recipit materia, nec per consequens habitudo materiae ad compositum, nec multo fortius habitudo materiae ad agens, neque inquantum dicit habitudinem ad non esse praecedens, quia ille terminus nihil est. Concedo igitur majorem universaliter, quod nulla mutatio, nec habitudo est eadem cum termino.
Et cum dicitur in minori, quod creatio est mutatio, nego. Ad probationem cum dicitur, in omni genere est unum primum, posset dici quod non oportet quod omnia illa, quae reducuntur ad illud primum, sint ejusdem generis proximi, sicut in coloribus, et in aliis, de quibus exemplificatum est in instantia ; ideo licet mutatio concurrat, ubi est partialis productio, nunquam tamen ubi est totalis, cum ibi nihil aliter se habeat. Vel potest dici, quod generatio, quae est ad ens perfectissimum, quod potest haberi per generationem, est prima mutatio. Neque oportet quod ipsa conveniat omnibus, sed sufficit quod in ipsa verissime salvetur ratio mutationis, et verius salvantur in tali generatione, quam in motu caeli, quia licet motus caeli sit primus in genere motuum, in ratione mensurandi, non tamen salvatur verissime ratio mutationis,
quia quanto verius aliquid aliter se habet, et tanto verius, quanto realiusest, quod de novo habet.
Ad secundam probationem minoris, cum dicitur, termini generationis non sunt maxime oppositi, dico quod sic, quantum possunt esse termini mutationis, quia si alius terminus sit pure, vel non, possit esse terminus mutationis. Praeterea hic licet termini generationis non sint illa ampla omnia, sed termini creationis, sunt tamen illa vere opposita. Ita enim vere opposita sunt privatio et habitudo, quantum ad hoc, quod privatio tollit totum habitum, sicut sunt contradictoria opposita, cum de pluribus possunt dici contradictorie ; quam privative ideo licet sint ampliora opposita, non tamen veriora.