Quomodo intelligitur quod dicitur, quod deus fecit hominem deum.
Item dubium est de hoc quod Athanasius dicit in eadem epistola: filius dei, ut hominem ad se reduceret, hominem in sua hypostasi assumens deificando deum fecit; et in III sermone nicaeni Concilii: ipsos consummari impossibile est, nisi ego perfectum suscipiam hominem, et deificem, et mecum deum faciam.
Ex quibus datur intelligi quod haec sit vera: homo factus est deus.
Sed sciendum, quod secundum illam opinionem quae in christo dicit duo supposita, aequaliter utraque est vera: deus factus est homo, et: homo factus est deus.
Est enim sensus secundum eos, cum dicitur, deus factus est homo: suppositum divinae naturae unitum est supposito humanae naturae; et e converso cum dicitur, homo factus est deus, sensus est: suppositum humanae naturae est unitum filio dei.
Sed tenendo quod in christo sit unum tantum suppositum, haec est vera et propria: deus factus est homo, quia ille qui fuit deus ab aeterno, incepit esse homo ex tempore. Haec autem non est vera proprie loquendo: homo factus est deus; quia suppositum aeternum quod supponitur nomine hominis, semper fuit deus; unde exponenda est sic: homo factus est deus, idest, factum est ut homo sit deus.