Vicesimus primus articulus est quod corpora damnatorum cum erunt in inferno erunt passibilia, et patientur ab igne inferni, quia recipient speciem ignis inferni per modum afflictivi vel laesivi.
Hoc non video quam calumniam habere posset. Si enim impassibilitas ponitur communiter dos corporis gloriosi, consequens est quod corpora non gloriosa passibilia erunt. Quod autem speciem ignis in se per modum afflictivi recipiant, hoc negari non potest nisi ab eo qui negat huiusmodi corpora ignem inferni sentire.
Necesse est enim speciem sensibilis fieri in sensu ad hoc quod sequatur afflictio.