Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Letter XLIX.
This letter, written to Honoratus, a Donatist bishop, contains nothing on the Donatist schism which is not already found in Letters XLIII. and XLIV., or supplied in Letter LIII.
EPISTOLA XLIX . Augustinus Honorato Donatianae partis, ut per litteras placide reddat rationem quomodo nomen Ecclesiae, quae utique in toto orbe futura praedicta est in Scripturis, ad ipsos solos reciderit.
HONORATO episcopo partis Donati, AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae.
1. Consilium tuum nobis multum placuit, quod per fratrem Herotem charissimum nobis, et in Christo laudabilem virum mandare dignatus es, ut litteris inter nos agamus, ubi nullus turbarum tumultus perturbare possit disputationem nostram, quae cum tota lenitate et pace animi suscipienda et agenda est, sicut dicit Apostolus: Servum autem Domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes (II Tim. II. 24, 25). Itaque breviter insinuamus, quid a te responderi desideremus.
2. Quoniam Ecclesiam Dei, quae catholica dicitur, sicut de illa prophetatum est, per orbem terrarum diffusam videmus, arbitramur nos non debere dubitare de tam evidentissima completione sanctae prophetiae, quam Dominus etiam in Evangelio confirmavit et Apostoli, per quos eadem Ecclesia dilatata est, sicut de illa praedictum erat. Nam et in capite sacrosancti Psalterii scriptum est de Filio Dei: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam 0190terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Et ipse Dominus Jesus Christus dicit Evangelium suum in omnibus gentibus futurum (Matth. XXIV, 14). Et apostolus Paulus, antequam sermo Dei in Africam pervenisset, in ipso capite Epistolae quam scripsit ad Romanos: Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei, in omnibus gentibus pro nomine ejus (Rom. I, 5). Deinde ipse a Jerusalem in circumitu per totam Asiam usque in Illyricum Evangelium praedicavit, Ecclesias constituit atque fundavit; non ipse, sed gratia Dei cum eo (I Cor. XV, 10), sicut ipse testatur. Quid autem evidentius apparere potest, quam cum in ejus Epistolis nomina etiam regionum vel civitatum invenimus? Ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses scribit . Joannes etiam scribit ad septem Ecclesias, quas commemorat in illis partibus constitutas, in quibus etiam universam Ecclesiam septenario numero intelligimus commendari, Ephesum, Smyrnam, Sardos , Philadelphiam, Laodiciam, Pergamum, Thiatyram (Apoc. I, 11). Quibus omnibus Ecclesiis nos hodie communicare manifestum est, sicut manifestum est vos istis Ecclesiis non communicare
3. Quaerimus ergo ut nobis respondere non graveris, quam causam forte noveris, qua factum est ut Christus amitteret haereditatem suam per orbem terrarum diffusam, et subito in solis Afris, nec ipsis omnibus remaneret. Etenim Ecclesia catholica est etiam in Africa, quia per omnes terras eam Deus esse voluit et praedixit. Pars autem vestra, quae Donati dicitur, non est in omnibus illis locis, in quibus et Litterae et sermo et facta apostolica cucurrerunt. Sed ne dicatis, non vocari Ecclesiam nostram catholicam, sed Macarianam, sicuti eam vos appellatis; nosse debes, quod facillime potest, in illis omnibus partibus, unde istas terras Evangelium Christi perfudit, nec nomen Donati sciri, nec nomen Macarii. Vestra autem quia Donati pars dicitur, nec vos negare potestis, et omnibus notum est ubicumque est vestra communio. Dignare ergo rescribere nobis, ut sciamus quomodo fieri possit ut Ecclesiam suam Christus de toto orbe perdiderit, et in vobis solis habere coeperit: vestrum enim est haec ostendere; nam nobis sufficit ad causam nostram quod compleri prophetiam et Scripturas sanctas per orbem terrarum videmus. Hoc autem ego Augustinus dictavi, quia olim volo loqui inde tecum. Videtur enim mihi, vel propter ipsam vicinitatem, posse nos per litteras de hac re colloqui sine aliquo tumultu, adjuvante Deo, quantum ipsa necessitas postulat.