Quomodo sedet sola civitas plena populo ?
Sponsa Dei electa, in morte Filii sui viduata, dolores et afflictiones sustinens supra modum.Thren. I, 1: Facta est quasi vidua. Glossa: absente sponso, domina gentium : princeps provinciarum caeli et terrae, facta est sub tributo angustiae et doloris. Unde Damascemus : " Sed et ipsa beata, et supra naturam donorum digna effecta, dolores partus, quos effugit pariens, illos tempore passionis sustinuit, ex materna compassione viscerum , lacerum reparturiens, et quem Deum per nativitatem agnovit, illum ut maleficum, interfectum videns, tamquam gla-
dio cogitationibus decerpitur : et hoc est: Tuam ipsius animam pertransibit gladius ".
Item, Ipsa est mater amaritudinis in passione Filii, quae fuit mater dulcedinis in conceptione. Unde orans ad Patrem dicit, Thren. I, 20 : Vide, Domine. 0 Pater, te Patrem, te pium judicem cruciatus flectant. Vide Filium tuum pulcherrimum, deformissimum, excelsum, dejectissimum, clamentem ad te : Eli, Eli, ut quid dereliquisti me ? Vide Filium tuum, super omnia mihi conjun- ctum, per mortem disjunctum. Vide me pauperem Mariam, matrem unigeniti Filii tui, quoniam amaritudine plena sum in anima, quam gladius pertransivit, in auribus audiens clamorem Filii clamantis : Ut quid dereliquisti me ? audiens clamorem se a me licentiantis, et dicentis: Mulier, ecce Filius tuus . Amaritudine plena in oculis, quia vidi coronatum spinis, lancea perforatum., undique san-
guine cruentatum : quia jam amaritudine plena sum, rogo, ut peccatores sint pleni misericordia, justi gratia, electi gloria. Sequitur, Thren. III, 56 : Vocem meam, o Pater misericordiarum, audisti, et vocem Filii tui audisti: ne avertas aurem propitiationis, a singuliu meo, et clamoribus cordis mei, pro peccatoribus, quos tuae pietati commendo.