CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Cujusmodi sit illud bonum quod haec praedicta appetere videtur ?
Cum autem dictum sit, quod haec qua- tuor bonum appetunt, dubitatur a quibusdam quale sit illud bonum ? Constat enim quod bonum ipsa sui forma et ratione movet appetitum : alicui autem nullum potest movere appetitum, sicut in antehabitis probatum est: oportet ergo quod hoc bonum quod movet appetitum, proprium bonum sit. Proprium autem uniuscujusque non est idem. Non igitur bonum quoddam videtur esse quod ab his appetitur, sed bona multa pro diversitate singulorum.
Adhuc autem est bonum honestum, et bonum utile, et bonum delectabile : quaeritur quid sit illud quoddam bonum quod homo appetere videtur ?
Adhuc autem est bonum per accidens et bonum simpliciter, et est bonum ut nunc et bonum semper : et oportet determinari quale sit illud quoddam bonum quod homo secundum haec quatuor appetere videtur.
Adhuc cum causis formalibus sic fit, quod secundum semper a primo habet quod secundum habet : bonum autem proprium rei cujuslibet cum sit quoddam secundum bonum et non primum, videtur quod cujusque rei discretum et proprium bonum non moveat appetitum, nisi propter rationem boni primi quod simpliciter est bonum. sic igitur videtur quod omnis appetitus est boni simpliciter, et non cujusdam boni. Haec igitur non bonum quoddam appetere videntur, sed bonum simpliciter.
Adhuc dicit Aristoteles quod omnes homines natura scire desiderant . ''si ergo appetitus naturalis est ad scire, et naturalis appetitus est ad bonum, et unius potentiae sit unum proprium objectum, videtur quod illud bonum quod ab homine in quantum homo est, arte et doctrina et actu et electione appetitur, sit scire.
Ad haec autem et omnia similia non est difficile respondere, supposito hoc scilicet, quod nihil appetitur ab aliquo
naturali appetitu et ordinato nisi possibile obtineri, et quod proportionatum est principiis naturalibus quibus appetitus nititur obtinere illud. Secundum hoc
igitur sicut sunt gradus entium, ita sunt gradus bonorum quae appetuntur. Quaedam. autem entia sunt juxta primum, quod est unum simpliciter et verum bonum, in multis convenientia cum ipso primo bono, et quaedam sunt distantia ab illo, et quaedam remotissima ab illo. Et ideo dicit Aristoteles in II de Caelo et Mundo, quod in primo gradu entia propinquissima primo capacia sunt boni primi secundum primas nobiles et puras bonitates ipsius : et ideo tale bonum appetunt, quod non quoddam est, sed simpliciter. Distantiora autem remotissima, illius primae bonitatis non sunt perceptibilia, sed alicujus bonitatis proportionatae sibi. Una autem non. est proportio singulorum ad bonum, sed valde diversa : et per hanc diversitatem diversa bona efficiuntur : et sic unumquodque quoddam bonum appetit, et non bonum simpliciter. Bene tamen concedimus quod secundum bonum quod est quoddam bonum proportionatum, non habet rationem. quare moveat appetitum nisi per hoc quod primi boni est aliquid in ipso : quia medium bonum .imago est primi boni. Ultimum autem bonum quamvis obscura resonantia sit primi boni, tamen primae bonitatis aliquid est in ipso, propter quod potest movere appetitum sibi proportionatum.
Et quod dicitur de bono honesto vel utili vel delectabili, nihil est ad propositum : honestas enim et utilitas et delectabilitas differentiae boni sunt per prius et posterius dicti: nec utile movet appetitum nisi per relationem ad honestum. Similiter autem et delectabile non movet appetitum nisi per hoc quod est quaedam honesti resonantia. Honestum autem ex. propria forma movet : quia essentialiter est similitudo esse divini, et sub ratione divini boni bonum movet appetitum.
Et quod dicitur de bono simpliciter et . per accidens et de bono ut nunc et semper, facile est solvere. Bonum enim per accidens et ut nunc, resonantia est boni simpliciter et semper, et non habet movere appetitum nisi In quantum est resonantia illius. Bonum autem simpliciter movet ex hoc quod est forma et similitudo esse divini.
Et quod dicitur de scire, quod omnes homines natura scire desiderant, Dicendum est, quod ignorantiae dictum est. Et quod objiciunt, quod unius potentiae est unum objectum, Dicendum, quod hoc est verum de potentiis materialibus quae sunt in organis. De potentiis autem absolutis ab organo falsissimum est. Illae enim in omni genere possunt omnia fieri,sicut probat Aristoteles in III de Anima 1. sic igitur bonum oportet esse quod appetitum movet: et quoddam oportet esse quod appetenti est proportionatum, et videtur appetere : quia non quodlibet appetit bonum per se, sed potius id quod substantia sibi videtur.
Dico autem sibi videri visione videntis, et visione rei visae. In re enim visa aliquando non relucet bonitas : quando tamen appetens in visione suae apparentiae ponit illud bonum per formam boni, opinatam movet appetitum. sic igitur omnis homo omni arte et omni doctrina methodaliet omni actu et omni electione quoddam bonum appetere videtur.