PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Superveniet. "
Sicut enim in Spiritu totum ponit modum sanctitatis: et per hoc quod dicit, sanctus, totum ponit modum sanctitatis in opere : ita in superadventu totum notat modum operis. Non enim modo de subter venit, vel de juxta, sed de superius, sumens de potioribus suis unde operetur. Sumit enim de Patre et Filio, a quibus ipse procedit: et totum quod sumit in hoc expendit opere. Iste est enim Spiritus qui procedit de throno majestatis, Filio Dei corpus adaptans. Ad Hebr. X, 5 : Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Et, Psal. XXXIX, 7: Sacrificium et oblationem, supple, legalia, noluisti : aures autem perfecisti mihi. Propter hoc, Joan. viii, 23 : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Joan. iii, 31: Qui desursum venit, super omnes est. Ita quod nihil habet nisi de sublimissimis gratiis Spiritus aptatum. Isa. lxi, 1: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me: unctione pro certo Spiritus, prae omnibus participibus suis. Sicut dicitur in Psalmo xliv, 8: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, etc. "
Et ideo etiam dicit : " Superveniet, " quia de sublimissimis Dei unctionibus veniet, et priori unctione superveniet :
quia in mente gratia plena praedita est, aliorumque sanctorum omnium unctionibus eminebat: hoc enim decebat ut qui aliis unctionem profluere debuit, prae caeteris omnibus abundaret in unctione. Psal. CXXXII, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron : quod descendit in oram vestimenti ejus. Caput enim Ecclesiae Christus est: barba adhaerens ori, Apostoli : vestimentum, Ecclesia : fimbria sive ora vestimenti, quilibet simplex de Ecclesia.
Sic igitur " superveniet " Spiritus : prius quidem in mentem, nunc autem propter sacramenti perfectionem etiam in ventrem, implens eum omni pinguedine gratiae, et devotionis : et ideo dicitur, Cantic. vii, 2 : Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Tornatilis enim est volubilis, significans Spiritus operationem : infusus pinguedine gratiae, ut nullis indigeat de caetero poculis, tamquam arefactus spiritus unctione.