MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. XVIII.
HIs habitis, respondemus ad objecta, concedentes quod Filius mittebatur secundum quod dictum est , et Spiritus sanctus mittebatur secundum quod dictum est. Pater autem non mittebatur quantum ad Incarnationem, licet bene aliquod appropriabile sit Patri in Incarnatione. IN conditione namque ad missionem alicujus personae tria exiguntur. Primum est, quod aliquis effectus sit in creatura a tota Trinitate. Secundum est, quod ille effectus sit appropriabilis illi personae. Tertium est, quod manifestetur processio illius personae ab altera. Et sic patet, quod Pater non mittitur, prout mitti est Idem secundum Augustinum quod cognosci ab alio esse : Pater autem non est ab alio,
Eadem ratione tota Trinitas mitti non debuit: quia sequitur, si Trinitas mittitur, ergo Pater mittitur.
Concedimus etiam rationes quae probant, quod homo non debuit esse nun- ilus. Nec obstat, quod lex et Prophetae usque ad Joannem durarent . Ista enim annuntiatio non fuit ad demonstrationem Joannis ordinata tamquam aliquod medium. Haec enim fuit nobilior illa tamquam finis et complementum omnium revelationum et apparitionum praecedentium propter praesentialem exhibitionem
luminis, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et fuit completior in ratione illuminandi: quia etiam intus et extra illuminavit luce suae deitatis mediante, qua testam nostrae mortalitatis accendit, et omnes tenebras profucavit. Joannis autem demonstratio lumen non accendit, sed semi ortis et lippientibus oculis solem digito ostendit : nec jam quasi secretum revelavit, sed manifestum incredulis inculcavit. Pius ergo quam Propheta dicitur , non propter nobilitatem revelationis, sed propter praesentiam lucis, quam non futuram praedixit, sed praesentem demonstravit.
Item, Concedimus, quod multi Angeli non debebant mitti, quia multitudo repugnat mysterii arcano. Non. enim est arcanum, quod multis est cognitum : nec est familiariter et amicabiliter intimatum quod prius est multitudini revelatum. Consequenter concedimus, quod iste Angelus non fuit de majoribus, sed fuit Archangelus, et hoc in beatissimae Virginis honorationem, quia si quis de superioribus mitteretur, ab ipso illuminari crederetur. De minoribus ergo mittitur, ut ostendatur quod Angelus tantum est negotii ministerialis intimator et exterior delator. Deus enim per se negotii est inventor, salutationis dictator, intelligentiae inspirator, et mentis ad consensum inclinator,et modi exsecutionis expositor. Unde Angelus requisitus de modo, ad Spiritum sanctum transmittit, dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virius , etc. Nam beatissima Virgo, licet in aliis hoc non sit impossibile, nihil tamen interioris illuminationis accepit ab Angelo : et ut hoc Evangelista signanter exprimeret, et omnem contra hoc opinionem removeret, ipsum qui revera fuit
Archangelus, per totum Evangelium non Archangelum, sed Angelum nominavit .