PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT IV.

Utrum in singularibus contingentibus de futuro sit determinata veritas.

In singularibus vero et futuris non est similiter determinata veritas in altera contradictoriarum. Singularia vero quae secundum esse suum et causam futura sunt contingentia sunt, et ideo ad utrumlibet se habent, et neutrum eorum determinate verum vel falsum est . Si enim in talibus omnis affirmatio esset determinate vera vel falsa, et essent necessaria esse, sequeretur quod omne contingens singulare et futurum, necesse esset esse vel non esse : quod falsum est, cum contingens possit esse et non esse, hoc est, possit esse, et similiter possit non esse : quia aliter non esset contingens. Ponamus enim quod hic quidem aliquis dicat aliquid esse futurum, ille vero sive alius dicat illud non esse futurum, sive neget illud futurum esse : hoc si dictum per affirmationem et negationem est dictum. Manifestum est enim quod alter istorum verum dicit : et sic manifestum est verum dicere alterum istorum : quia aut erit, aut non erit, per hoc principium quod in quarto primae philosophiae est probatum quod omnis affirmatio vel negatio pro altera parte de quolibet vera vel falsa est, et quod utraque, affirmatio scilicet et negatio nunquam simul de aliquo vera erunt. Unde in talibus contingentibus non erunt affirmatio et negatio contradictoriae simul verae. Hoc autem tali probatur ratione : si enim verum est de aliquo dicere, quoniam album est, vel ex opposito, quoniam non album est : tunc necesse est alterum illorum verum esse, scilicet quod sit album, vel quod non sit album, quodcumque fuerit verum dicere de ipso. Et si necesse est alterum illorum esse verum, quod scilicet est album, vel non est album, tunc alterum verum est vel affirmare vel negare de ipso. Si enim est album, vere affirmatur album de ipso. Si vero non est album, tunc album vere negatur : quia si non est album, qui dicit esse album, ipse mentitur, et si mentitur dicendo esse album, tunc non est album : propter quod necesse est aut affirmationem aut negationem determinate veram esse vel falsam.

Si ergo propter hoc necesse est affirmationem vel negationem esse veram determinate vel falsam de futuro : tunc sequitur quod nihil fit a casu, et sequitur quod nihil fit ad utrumlibet. Si enim duorum alter dicat sive affirmet aliquid esse futurum, et alter neget illud esse futurum, ut navale bellum : oportet quod aut qui dicit sive affirmat illud futurum esse, verus sit in affirmando : aut qui negat illud futurum esse, in negando illud futurum esse verus sit : quia simul ambo verificari non possunt. Res enim ipsa causa est veritatis vel falsitatis : et dicere affirmativum vel negativum nihil facit ad hoc quod res sic vel non sic eveniat: propter dicere sive affirmare res non magis sic vel sic habebit se. Et ideo si in singulari-

bus et contingentibus de futuro altera pars contradictionis necessario et determinate sit vera, quodcumque eveniet, necesse est quod eveniat et non possit non evenire, et sic nihil erit a casu et nihil erit ad utrumlibet.

Amplius hoc idem probatur ex ipsa re per alium modum. Si enim de aliquo est verum dicere, quoniam nunc est album, de eodem primo ante hoc nunc verum fuit dicere, quoniam hoc erit album ; quia omne praesens antequam veniret, fuit futurum. Si enim detur quod nunquam fuit futurum, sequitur quod nunquam veniet tempus praesens in quo posset dici de eo quod est album : ergo de quolibet illorum quae facta sunt in praesenti aliquo, semper in omni praeterito (quod est ante hoc nunc in quo facta sunt) fuit semper verum dicere de illo quoniam ipsum est, vel erit : quia in praesenti in quo est vel factum est, veram est dicere de ipso, quia est. In praeterito autem quod fuit ante hoc praesens, verum fuit dicere, quoniam erit : semper ergo verum est et fuit verum dicere, quoniam est vel erit. Inde arguitur ulterius : quia de quocumque semper est verum dicere, quoniam est vel erit, illud inevitabiliter et immutabiliter se habet ad esse et fieri : quod autem inevitabiliter et immutabiliter se habet ad esse et fieri, hoc non potest non esse, et non potest non futurum esse. Et ex hac ratione iterum arguitur ulterius : quia quod non potest non esse et quod non potest non fieri, impossibile est non esse, et impossibile est non fieri : et quod impossibile est non esse vel impossibile est non fieri, necesse est fieri vel necesse est esse : omnia ergo quae futura sunt et in aliquo praesenti erunt, necesse est fieri. Inter ea ergo quae fiunt vel sunt in aliquo praesenti, nihil est quod ad utrumlibet se habeat, scilicet ad fieri, et ad non fieri, et nihil in talibus fit a casu. Si enim detur quod aliquid talium sit a casu, et quod se habeat ad utrumlibet, hoc est, ad fieri et ad non fieri, sequeretur quod non esset ex necessitate : probatum autem est quod ex necessitate eveniet, si altera pars contradictionis necessario et determinate sit vera.

Si vero aliquis haec inconvenientia fugiens dicere velit, quod in talibus singularibus et contingentibus de futuro neutra pars contradictionis est vera, sed ambae falsae : ut si dicatur, quod futurum contingens in singularibus, nec erit, nec non erit : hoc nullo modo convenit dicere : quia ex hoc sequuntur plura inconvenientia, quorum unum et primum et maximum est, quod in contradictoriis secundum hoc eveniet, quod affirmatio sit falsa, quando etiam negatio illi opposita erit non vera: et sic contradictoriae ambae sunt falsae : quod est impossibile. Et e converso etiam sequitur, quod cum negatio in contradictoriis est falsa, sibi opposita affirmatio est non vera, sed falsa : et sic omnis demonstrationis destruitur primum principium, quod est, quod non contingit contradictionem simul veram vel falsam esse.

Adhuc autem inducitur alia ratio : si enim verum est dicere de aliquo, quoniam ipsum album et magnum, oportet quod ipsum sit utrumque illorum : quia copulativa non verificatur nisi ejus utraque pars sit vera. Si ergo verum est dicere de aliquo, quod cras erit album et magnum, oportet quod utrumque illorum fiat cras. Si vero dicatur quod neuter eorum cras erit, et dicatur quod neque erit cras, neque non erit cras, tunc sequitur quod non est ad utrumlibet : quia nec negatio erit, nec affirmatio. Et detur de hoc exemplum in navali bello, quod cras fieri potest et non fieri potest : sequitur enim ex hoc quod dicitur quod neutra contradictoriarum est vera, sed ambae falsae, quia navale bellum cras oportet, vel necesse sit neque fieri neque non fieri : quod falsum est, quia necesse est navale bellum cras fieri vel non fieri.

Inconvenientia ergo quae sequuntur sive contingunt ex hoc quod in singularibus et contingentibus de futuro altera pars determinate necessario sit vera, haec sunt quae dicta sunt : haec enim inconve

nientia sequuntur si dicatur, quod omnis affirmationis et negationis (sive in his contradictoriis quae dicuntur per oppositionem contradictionis in universalibus subjectis universaliter sumptis, sive in his sint per oppositionem contradictionis accepta quae sunt singularia) necesse est oppositarum contradictione enuntiationum hanc determinate esse veram,alteram autem determinate necesse est esse falsam. Si autem sic esset, in his quae fiunt nihil se haberet ad utrumlibet, et quod posset fieri et quod posset non fieri : sed secundum haec omnia quae fiunt vel sunt, vel essent et fierent ex necessitate.