SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO XXIV.

IN FESTO BEATAE MARGARITAE.

Simile est regnum coelorum homini negotiatiori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Matth. xiii, 45 et 46.

Quatuor hic sunt notanda:

/. Quis sit homo negotiator, qui bonas margaritas quaesivit ? II. Quae sit pretiosa margarita, quam invenit?

III. Quomodo et nos boni negotiatores esse debeamus ?IV. Quae sit pretiosa margarita, quam necesse est ut emamus ?

De primo nota, quod homo negotiatior, qui bonas margaritas quaesivit, et quaerit, est ipse Dei Filius Jesus Christus, qui de coelis venit ad terras, ut bonas quaereret margaritas, id est, praedestinatorum animas ad regna coelestia revoca- ret : praedestinatorum quippe animae? dicuntur bonas margaritas, ex quibus nitent portas illius gloriosas civitatis Dei novas Jerusalem. Istum vero negotiatorem B. Maria Virgo deduxit ad terras : ipsa quippe fuit navis illius nobilis institoris, de quo dicitur, Proverb, XXXI, 14 : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. De hoc institore sive negotiatore dicit Augustinus : " 0 "bone mercator, gratias agimus tibi, " quia redemisti nos! "

II.

De secundo nota, qnod pretiosa margarita quam iste negotiator qua?sivit, invenit, et emit, est Beata Margarita. Hanc enim tunc quaesivit, cum eam ab initio et ante saecula ad gloriam praedestinavit. Tunc eam invenit, quando pro ipsa carnem assumpsit. Tunc eam emit, cum omnia quae in terris habuit, pro ipsa possidenda vendidit, videlicet, cum suspendendus in cruce omnia vestimenta sua exuit, et cum dilectam animam in manu inimic orum dedit, sicut dicitur Jerem, XII, 7. Et cum pretiosum sanguinem suum fudit.

Et nota, quod sicut de Beata Margarita dictum est, ita eliam Christus quamlibet aliam sanctam virginem, imo quemlibet Christianum et electum quaesivit, invenit, et emit.

Nota, quod Beata Margarita bene dicitur margarita, tum propter vocabuli consonantiam, tum eliam propter multas proprietates margaritae.

Quarum prima est, quod margarita in conchis marinis invenitur. Et quid erat Theodosius Gentilium Patriarcha pater hujus puella?, nisi quaedam concha marina ? Ipse enim a fluctibus hujus mundi jactabatur, et in unda perfidiae morabatur.

Secunda proprietas, quod illa margarita commendabilior est, quas per naturam perforata est, quam qua? per violentiam perforatur. Sic et Beata Margarita commendabilis fuit per obedientiam voluntariam. Ipsa quidem non coacta, ad hoc se humiliavit ut pasceret oves nutricis suas. Obedientiam enim voluntariam signat naturalis perforatio margaritae. Hinc moneantur filii, ut parentibus suis obediant in his qua? sunt ad Deum. Unde Paulus ad Ephes. VI, 1 : Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim ju-stum est. Item, ad Colos. iii, 20 : Filii obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.

Tertia proprietas est, quod illa margarita nobilior est qua? candet et clara est, quam illa qua? flavescit: illam enim juventus et ros matutinus candidam fecit et claram, hanc senectus et ros vespertinus perduxit ad obscuritatem. Sic et Beata Margarita commendabilis est profer virgineam claritatem. Plus enim commendatur in hac puella candor virgineus quem Deo obtulit, cum erat quindecim annorum, quando videlicet in ea viguit fervor juvenilis, quam commendetur castitas in vidua, quam tunc primo Deo offert, quando est circa annos quinquaginta vel sexaginta, quando scilicet' in ea tepuit ignis juventutis. Igitur propter hanc virgineam puritatem immensus draco, qui Margaritam absorbere volebat, nihil contra eam poterat praevalere, sed disruptus fuit.

Item, propter virgineam claritatem Margarita? tenebrosissimus carcer in quem missa fuit, divino lumine exstitit illustratus.

Pra?terea, propter munditiam hujus virginis nivea columba veniens de ocelo, et coronam auream apportans, sedit super humeros ejus, et consolabatur eam. Bonum est ergo, charissimi, ut fornicationis immunditiam fugientes casti simus et mundi, ne ab ore gehennalis draconis absorbeamur, et ne in tenebras exteriores projiciamur : sed ut corona gloria? coronari mereamur.

Quarta proprietas margaritarum est, quod contra a?stum febrium valere dicuntur. Sic et B. Margarita impetravit a Domino, quod quicumque eam veneratus fuerit, et imploraverit in omni necescitate sua, pium, et velox sentiet sublevamen.

Quinta proprietas margaritarum est, quod valent contra syncopin et cardiacam passionem. Unde de eis fit quoddam electuarium, quod diamargariton appellatur. Et vere B. Margarita per mirabilem constantiam, quam in gravissimis tormentis habuit, confortat omnes timidos, et confundit nos senes, et rusticos, qui tam pauca pro Domino sustinere valemus.

1. Ipsa enim cum nollet negare Christum Jesum, suspensa fuit in aere, et tam graviter virgis fuit caesa, quod sanguis de corpore ejus in modum rivuli decurrebat.

2. Item suspensa fuit in aere, et carnes ejus saevissimis ungulis laceratae fuerunt.

3. Exspoliata fuit, et in aerem suspensa, et latera ejus cum lampadibus accensa fuerunt.

4. Ligatis manibus et pedibus in aquam missa fuit, ut submergeretur.

5. Et acuto gladio fuit decollata, et sic Angeli animam ejus suscipientes portaverunt in jucundos amplexus sponsi sui Jesu Christi.

Quis haec considerans non accipit fortitudinem, ut leves ac momentaneos hujus vitae labores pro Domino patiatur ? Beata igitur Margarita est illud nobile diamargariton, quod sumere debemus ad restaurandam fortitudinem cordis nostri.

III.

De tertio nota, quod et nos negotiatores esse debemus, ut videlicet demus ea qua? habemus, propter illa quae non habemus. Tria vero habemus, scilicet res, corpus, et animam.

Primo igitur res nostras debemus circa egentes fideliter erogare. Unde dicit Dominus, Luc. XII, 33 : Vendite quae pos-

sidetis, et date eleemosynam. Sed, heu! quidam non solum non dant sua egentibus, sed etiam id ipsum quod habent, accipiunt a pauperibus.

Secundo, debemus etiam corpus nostrum spiritualium exercitiis mancipare, ut videlicet ploremus, vigilemus, oremus, jejunemus, et alios labores corporis peragamus, in quantum tamen hoc corpus nostrum sustinere potest.

Tertio, debemus animam nostram fidelibus depositariis commendare, videlicet Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Unde Apost. II ad Tim. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

IV.

De quarto nota, quod illa pretiosa margarita quam rebus, corpore, et anima comparare debemus, est ipse dulcis Jesus Christus. Haec pretiosa margarita inventa fuit in illa nobili concha marina, videlicet in Virgine Maria. Et dicitur haec margarita pretiosa, id est, prae omnibus gratiosa. De hac dicitur, Sap. VII, 8 et 9 : Praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius : nec comparavi illi lapidem pretiosum : quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.

Rogemus ergo Dominum, ut pro ipsius pretioso Filio tam efficaciter laboremus, ut ipsum in nostrorum laborum premium recipiamus. Quod, etc.