III. CARMINA SCHOLARIUM CAMPENSIA.
18. Item de nativitate Domini.
1. Beant laude varia
Coelum, terra, maria
Deum indefesse,
Verum nos prae ceteris
Ut laudemus aetheris
Regem est necesse.
2. Qui nos sapientia
Fecit et clementia
Conservat In esse,
Deus potens, sapiens,
Bonus, VI nil rapiens,
Dignatus adesse.
3. Dum felices fuimus,
Per parentes ruimus,
Sic habebat res se,
Verbi quod carnatio
Sola reparatio
Genti foret esse.
4. Mater virgo placuit,
Cujus alvo jacuit,
Qui venit prodesse.
Ex qua nasci voluit
Christus, qui condoluit
Naturae transgressae.
5. Natus hosti nocuit,
Nam et cultum docuit
Fidei professae,
Quo meremur bravium
Fructuum suavium
In salutis messe.
6. Cujus nato canimus
Proli, vacet animus
Virgini progressae.
Fides sic erigitur,
Benedictus Igitur
Sit flos stirpis Jesse.
7. Tibi servientibus
Et nato psallentibus,
O virgo favesce.