IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit Doctor tres conclusiones. Prima : Spiritus creatus non potest principaliter creare substantiam, quia non potest producere nisi per intellectionem et volitionem, quae sunt accidentia. Secunda : Forma materialis non est creabilis a creatura, quia non potest esse prius natura quam informet, alioquin posset separata a creatura conservari. Tertia : Forma materialis non potest creare, quia sicut dependet a materia in qua sit, ita et ab eadem, in quam agat.
Ideo (y) dici potest tertio modo, quod creatura non potest creare principaliter, modo praedicto, scilicet per formam intrinsecam activam, respectu termini in suo ordine agendi: et hoc probatur per rationem, sed non communem omni creaturae, sed per plures de diversis creaturis speciales, ut sit prima conclusio ista : Nulla natura mere intellectualis creata potest creare substantiam. Haec fuit probata supra in improbando opinionem Avicennae, quia cujuslibet talis naturae intellectio est accidens, et nihil potest producere, nisi per actum intelligendi et volendi, qui non esset necessario praevius, si posset creare substantiam. Nam inter principium activum perfectum in supposito perfecto, et substantiam terminantem actionem, non necessario mediat aliquod accidens ; secus autem est de Deo, cujus intellectio et volitio sunt essentia ejus, et ideo per intellectionem et volitionem potest substantiam producere: creatura autem non sic.
Secunda conclusio est : Nulla forma materialis potest creari a creatura, quae probatur sic: Forma quae creatur, prius naturaliter est a causa efficiente quam materiam informet; forma materialis non potest esse ab aliqua creatura, prius naturaliter quam informet materiam suam, vel potentiale suum: ergo, etc. Probatio majoris, quia si non prius naturaliter, ergo non accipit esse a causa, nisi illa actione, qua subjectum informatur, sed illa informatio est mutatio proprie dicta, et ita non creatio. Probatio minoris, nulla creatura potest formae materiali dare esse absolutum in se, hoc est, absque hoc quod informet suum potentiale, quia si posset sic dare esse, posset et illud conservare, ut realiter virtute creaturae maneret in aliqua duratione talis forma sine materia. Formam autem materialem dico esse omnem illam, quae ex natura sua necessario inclinatur naturaliter ut sit actus materiae, sive sit substantialis, sive accidentalis.
Tertia conclusio (z) est : Nulla forma materialis potest esse principium creandi aliquid, quae probatur, quia sicut in essendo praesupponit materiam in qua sit, ita in agendo praesupponit materiam in quam agat, alioquin terminus actionis ejus esset absolutior a materia quam ipsa forma.
Ex his concluditur propositum sic : Nullus Angelus potest substantiam creare (ex prima), nec accidens aliquod (ex secunda), quia accidens a creatura creari non potest: ergo Angelus non potest creare, nec substantia materialis potest aliquid creare, quia non potest agere nisi per formam suam, (accidentalem, vel substantialem, non curo.) Nam materia etsi aliquod ens sit, tamen ita infimum est, quod non est principium alicujus actionis productivae. Forma autem materialis non potest aliquid creare, nec per accidens aliquod potest esse principium creandi aliquid, ex tertia conclusione: ergo substantia materialis nihil potest creare, ergo nec immaterialis, nec materia potest aliquid creare, nec accidens aliquod potest esse principium creandi, ut dictum est ex tertia.
Potest etiam specialiter probari, quia substantia materialis non potest producere materiam, et per consequens nec totum effectum producere, nullo praesupposito. Hoc probatur sic: quia quando aliqua secundum totum genus suum habent aliquem ordinem ad invicem, quodlibet unius habet similem ordinem ad quodlibet alterius. Exemplum, si albedo secundum totam speciem sit prior nigredine, et quaelibet qualibet: sed quaelibet forma materialis secundum totum genus suum, est posterior origine tota materia sua receptiva ; ergo quaelibet talis forma est posterior ad quamlibet materiam; sed posterius origine vel generatione, non est principium producendi modo illo prius ; ergo forma substantialis non potest creare materiam. Confirmatur istud, quia forma materialis dependet in essendo a materia: ergo in agendo non potest esse principium producendi aliquid ejusdem rationis cum materia: videtur enim repugnantia, quod in agendo per se dependeat ab aliquo ejusdem rationis cum termino, quem producit.
Si instes de forma substantiali et qualitate consequente eam, quod illa qualitas sequatur formam substantialem generantis, et tamen aliquo modo est causa formae substantialis ipsius geniti ; licet ergo forma substantialis et qualitas propria secundum genus suum habeant ordinem, quia forma substantialis est prior, non tamen quaelibet qualibet, imo tantummodo in quocumque eodem, forma substantialis est prior sua qualitate, licet in alio et alio possit qualitas praecedere formam substantialem. Et confirmatur per illud Philosophi 9. Metaph. c. 7. de potentia et actu, ubi vult, quod actus simpliciter praecedit potentiam tempore, et tamen in eodem, potentia praecedit actum tempore. Respondeo, quod quaelibet substantia ejusdem speciei praecedit qualitatem quamlibet, eo modo quo substantia secundum totum genus suum praecedit qualitatem secundum genus suum, scilicet definitione, cognitione et tempore, hoc est, separabilitate, quantum in se est, et sic tripliciter substantia geniti praecedit qualitatem generantis, licet non tempore, id est, temporali vel actuali duratione extra causam, nec sic intelligit Philosophus, ut supponis. Et cum dicis qualitatem generantis praecedere substantiam geniti, ut causa effectum, falsum est ; sed solum hujusmodi qualitas est causa qualitatis disponentis ad formam substantialem, et pro tanto dicitur quodammodo esse causa geniti, licet hoc sit valde extensive.
Auctoritas Philosophi non est ad propositum, quia actus, qui est prior tempore omni potentia, non est aliquis actus materialis, sed simpliciter immaterialis, ut patet ibidem in fine capituli. Ratio autem procedit de illo actu, qui posterior est secundum genus suum totum ipsa potentia receptiva: ideo non valet. Et iterum istud de materia, et conclusio secunda manifesta sunt apud Philosophos, qui posuerunt ordinem secundarum causarum esse simpliciter necessarium, ita quod forma materialis non potest ab alio agente produci, nisi concurrente materia, tanquam causa necessaria praesupposita termino productionis.
Si quaeras, an ex dictis possit haberi propositum de anima intellectiva? Respondeo, quidquid Philosophi senserint de ea, an creetur vel non, tangetur dist.de resurrectione, sed ex conclusionibus praedictis ostenditur propositum de ipsa: non enim potest creari ab Angelo, patet ex prima ; nec a quacumque natura mere intellectuali creata, patet per idem: nec ab aliqua corporali substantia, sive per formam substantialem, sive per accidentalem, quia ipsa anima est nobilior quacumque forma substantiali vel accidentali: forma autem ignobilior non est principium activum ad producendum nobiliorem ; sic patet propositum, scilicet quod nulla creatura potest principaliter creare.