QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat pulcherrime quomodo ex multis experientiis generatur ars, seu cognitio universalis factiva, et quomodo inductio, et afi haec generat scientiam veram. Vide ipsum in positione textus hujus quaestionis et seq. ubi circa haec exacte, et clare procedit, et 1. d. 3. q. 4. g. De. secundis cognoscibilibus, num. 9.
Ad primum argumentum principale potest dici secundum Philosophum 8. Topic. cap. 6. quod inducenti in multis singularibus oportet universalem concedere, vel ferre instantiam, alioquin protervit respondens : Expertus habet cognitionem in multis, et in nullo fertur instantia; igitur potest accipere, quia ita est de omnibus. Contra, quamvis dialectice conciudatur respondenti secundum artem nunc dictam, tamen scientia non generatur per hoc ; licet ita etiam sit in multis, non est necesse ita esse in omnibus, quamvis nesciat quis ferre instantiam, et quamdiu non est necesse esse ita in omnr bus, non est firma adhaesio, quod sit ita in omnibus. Ad hoc dicendum, quod argumentum probat verum, quod experimentalis cognitio quantumcumque frequens, non infert necessario ita esse in omnibus, sed tantum probabiliter: et ex hoc sequitur quod non sit sufficiens causa ad generandam artem vel scientiam, quod concedi potest, sed tantum coadjuvans et occasio. Per hoc etiam dicitur ad secundum, quod ex experimento non sequitur notitia scientifica propter quid, sed quia, ex experimento cognoscente, quia est, datur occasio sic inquirendi causam, et sic inveniendi propter quid, et per consequens sic esse in omnibus singularibus. Unde expertus per singularia arguit per simile, quod sicut est de uno singulari et de pluribus, sicut est in multis singularibus, sic est in omnibus. Quod autem simile sit de uno singulari et de aliis, idem accipitur, quod subjectum comparatur ad praedicatum, non secundum accidens: nec secundum illud in quo differt ab alio singulari, sed per se et secundum naturam sui communis.
Contra, quomodo per experientiam sciam quod praedicatum inest multis singularibus per naturam sui communis, cum contingat dubitare de aliquo singulari non viso, quod ipsum non consequitur praedicatum. Item, supponere quod singulare per naturam sui communis in qua assimilatur alii singulari, sit tale, hoc est supponere quod commune sit tale per se, sed hoc est petere, quia illius notitia accipitur a singularibus. Item, arguitur confirmando secundum argumentum principale : Si enim quia in multis singularibus visum est hoc consequi illud, ideo arguitur ita esse in omnibus, quasi causaliter: hoc non tenet, nisi quia natura communis est per se causa illius in communi, sed illud est dubium magis, vel aeque cum conclusione.