REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum relatio creaturae ad creaturam sit eadem fundamento ?
Doctores citati quaest. quinta.
Quod sic. Relatio creaturae ad Deum est eadem fundamento ; igitur relatio ad creaturam. Antecedens probatum est quaestione praecedente. Consequentia probatur dupliciter, primo sic : Habitudo effectus ad causam est una ; igitur eadem est ad causam primam et secundam, quia una ; igitur eadem relatio est creaturae ad causam proximam, et ad causam primam. Secundo sic : Effectus non habet habitudinem ad causam primam, nisi per mediam, quia habitudo extremi ad extremum non erit nisi per medium ; igitur ista habitudo,
quae est creaturae ad Deum, est creaturae ad causam secundam, et una non est alia ab essentia creaturae ; igitur nec alia.
Item, passiones ostensae in Geometria non sunt passiones absolute, sed relative, cum necessario insint subjectis ; igitur non sunt res alia a suppositis, quia prius natura potest esse sine posteriori qualibet natura absolute ; igitur nulla passio necessario inhaerens supposito, est res absoluta alia a supposito.
Item, si esset res alia, igitur inhaerentia sua esset alia ab inhaerentia fundamenti. Consequens est falsum, quia septimo Metaphys. text. 12. cap. I. Accidens non est ens, nisi quia taliter entis.
Praeterea, hic quaerendum esset de inhaerentia istius relationis, vel erit processus in infinitum, vel stabitur, quod inhaerentia relationis non est alia ab inhaerentia fundamenti.
Item, materia recipit formam, ibi igitur est potentia receptiva ad formam quam recipit. Quaero igitur, aut ille respectus est idem cum essentia materiae, et tunc potest respectus esse idem cum fundamento, aut est res alia, et per consequens mediat inter materiam et formam, et tunc non erit forma substantialis primus actus materiae.
Oppositum : Passio non est idem cum subjecto primo modo, sed secundo. Sed passiones abstractorum sunt relativae, quia, ut habetur in Praedicamentis : Maxime proprium est Quantitati secundum ipsam aequale vel inaequale dici, et Qualitati simile vel dissimile. Item Porphyrius : Accidens est, quod adest et abest, etc. Sed relatio creaturae potest adesse et abesse fundamento manente.