Theophylactus. Postquam dominus Iudaeos, qui discipulos accusaverant, quod spicas sabbato evellebant, exemplo David confudit, nunc amplius ipsos ad veritatem reducens, miraculum in sabbato operatur, ostendens quod si operari sabbato miracula in salutem hominum pium est, non est malum in sabbato necessaria corporis operari.
Dicit ergo et introivit iterum in synagogam, et erat ibi homo habens manum aridam. Et observabant eum si sabbatis curaret, ut accusarent eum. Beda.
Quia enim destructionem sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magister excusaverat exemplo, nunc ipsum observando calumniari volunt, ut si sabbato curet, transgressionis, si non curet, crudelitatis, aut imbecillitatis arguant.
Sequitur et ait homini habenti manum aridam: surge in medium. Chrysostomus.
Statuit quidem illum in medio, ut terrerentur aspectu, ac viso eo compatiantur, et malitiam deponant. Beda. Et praeveniens calumniam Iudaeorum, quam ei paraverant, arguit eos, quia legis praecepta prava tentatione violabant; unde sequitur et dicit eis: licet sabbato bene facere, an male? hoc autem quaerit quia aestimabant in sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum lex a malis abstinere iubeat, dicens: omne opus servile non facietis in eo, id est peccatum: quia qui facit peccatum, servus est peccati. Idem autem est quod praemiserat bene facere, an male, et quod postea subdit animam salvam facere an perdere? hoc est, hominem curare, an non: non quod deus summe bonus, auctor perditionis nobis esse possit: sed quod eius non salvare Scripturae consuetudine perdere dicitur. Si quem vero movet quare dominus, cum corpus esset curaturus, de animae salvatione interrogaverit, intelligat vel animam more Scripturarum pro homine positam, sicut dicitur: hae sunt animae quae exierunt de femore Iacob; vel quod illa miracula propter animae salutem faciebat; vel quod ipsa manus sanatio salutem animae significabat. Augustinus de cons.
Evang.. Sed potest movere quomodo matthaeus dixerit, quod ipsi interrogaverint dominum, si licet sabbato curare; cum marcus illos potius interrogatos a domino perhibeat licet sabbato bene facere an male? itaque intelligendum est, quod illi prius interrogaverunt dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intelligens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium, constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus, et interrogaverit quae marcus et Lucas eum interrogasse commemorant; ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de ove, et conclusisse, quod liceat sabbatis bene facere.
Sequitur at illi tacebant. Chrysostomus.
Sciebant enim quod eum omnino curaret.
Sequitur et circumspiciens eos cum ira.
Quod eos cum ira circumspicit, ac tristatur super caecitate cordis eorum, humanitati convenit, quam pro nobis suscipere dignatus est. Verbo autem miraculum coniungit: unde sola voce homo curatur; unde sequitur et extendit, et restituta est manus illi; per haec omnia pro discipulis respondens, simulque ostendens suam vitam existere supra legem.
Beda. Mystice autem homo qui manum habebat aridam, humanum genus indicat infecunditate boni operis arefactum, sed domini miseratione curatum: cuius dextera, quae in primo parente, dum vetitae arboris poma decerperet, aruerat, per redemptoris gratiam, dum insontes manus in cruce arboris tenderet, bonorum operum succis est restituta saluti. Et bene in synagoga manus erat arida: quia ubi scientiae donum maius est, ibi gravius est inexcusabilis noxae periculum. Hieronymus. Vel significat avaros, qui valentes dare, volunt accipere, praedari, et non largiri; quibus dicitur ut extendant manus suas; id est: qui furabatur iam non furetur, magis autem laboret operans manu sua quod bonum est, ut habeat unde communicet indigentibus.
Theophylactus. Vel aridam dexteram habet manum quisquis non operatur quae sunt dexterae partis: ex quo enim manus nostra constituitur in operibus prohibitis, ex tunc arescit in operatione boni. Iterum vero restaurabitur quando in virtute stabit; unde christus dicit surge, scilicet a peccatis, et sta in medio; et neque ad diminutum, neque ad superabundantiam se extendit.