Quomodo intelligitur amotam esse a christo imaginem primi parentis.
Item dubium est quod dicit Athanasius in praedicta epistola, ex persona christi loquens: post resurrectionem amota a me omni imagine primi parentis, et abolita per trophaeum crucis, ego iam immortalis vos patri meo in filios adopto.
Sciendum est enim, quod imaginem primi parentis tripliciter aliquis potest habere.
Primo quidem quantum ad similitudinem naturae, sicut dicitur genes. V, 2: vixit Adam centum triginta annis, et genuit filium ad imaginem et similitudinem suam.
Secundo, quantum ad culpam, de quo dicitur I corinth. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, ita portemus imaginem caelestis.
Tertio, secundum poenalitatem, sicut habetur Zach. XIII, 5: homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
Primam ergo Adae imaginem christus assumpsit cum nostra natura, et nunquam deposuit; secundam vero nunquam habuit; tertiam assumpsit quidem, sed in resurrectione deposuit: et de hac loquitur Athanasius.