Respondens autem iob dixit: nunc quoque in amaritudine est etc.. Eliphaz in verbis praemissis duo contra iob proposuisse videtur: primo quidem quod propter malitiam suam plurimam fuerit punitus, secundo quod de dei providentia dubitaverit vel eam negaverit; solent autem homines cum eis falso aliqua crimina imponuntur ex hoc contristari, unde quia iob haec in se non recognoscebat dicit nunc quoque in amaritudine est sermo meus, quasi dicat: sicut supra me contristastis opprobriis vestris ita etiam et nunc, ut cogar cum amaritudine loqui.
Cum autem alicui afflicto de novo afflictio additur, priores afflictiones ad memoriam revocantur ex quibus praesens gemitus aggravatur, unde subdit et manus, idest potestas, plagae meae, idest adversitatis quam olim sum passus, aggravata est super gemitum meum, idest facit praesentem gemitum graviorem.
Incipit autem primo respondere ad hoc quod dixerat propter malitiam suam eum punitum. Recognoscebat autem se iob punitum divino iudicio - unde supra XVI 12 dixerat conclusit me deus apud iniquum -, unde inquirere causam quare punitus sit est inquirere rationem divini iudicii, quam quidem nullus cognoscere potest nisi ipse deus, ex quo patet praesumptuose eliphaz asseruisse eum propter malitiam fuisse punitum; unde super hoc non vult cum eliphaz contendere, sed disputationem suam vertit ad deum qui solus sui iudicii rationem novit. Reputaret autem se divino iudicio praegravatum si propter malitiam plurimam esset punitus; solent autem qui ab aliquo iudice sunt gravati primo quidem ad iudicem accedere, quod facere non possunt nisi locum eius inveniant, quod etiam non possunt nisi prius eum cognoscant: nullus enim potest quaerens invenire id quod omnino ignorat, unde dicit quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? sciebat enim quod deus eius cognitionem excederet, et ideo non poterat perfecte de se invenire viam per quam usque ad solium eius perveniret, idest usque ad plenam cognitionem iudiciorum ipsius.
Solet autem gravatus a iudice cum ad eum pervenerit causae suae iustitiam demonstrare, unde subdit ponam coram eo iudicium, quasi dicat: proponam ei quale debeat esse iustum iudicium causae meae; et os meum replebo increpationibus, idest conquestionibus, non quidem ut credam divinum iudicium esse iniustum sed per modum quaerentis, sicut solent disputantes contra dicta aliorum obicere ut plenius veritatem intelligant, unde subdit ut sciam verba quae mihi respondeat, quod pertinet ad veritatem responsionis cognoscendam, et intelligam quid loquatur mihi, quod pertinet ad percipiendam verborum intelligentiam: non enim potest homo scire an verum sit quod ei dicitur nisi intelligat quid ei dicatur.
Frequenter autem supra quasi ad divinum iudicium sustinendum proposuerant divinam fortitudinem et magnitudinem, sicut sophar supra XI 8: excelsior caelo est, et quid facies? et cetera quae ibi sequuntur, et ideo hanc responsionem excludens subdit nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat, quasi dicat: non sufficit mihi ista responsio ut solum contra me allegetur dei potentia et magnitudo, quia sicut ipse est fortissimus et maximus ita etiam est iustissimus et aequitatis amator; unde subdit proponat aequitatem contra me, idest assignetur ratio ad aequitatem pertinens, et ita apparebit quod non propter malitiam sum punitus, unde subdit et perveniet ad victoriam iudicium meum, quo scilicet contra vos contendo asserens me non pro peccatis punitum.
Et ne quis credat ex eo quod dixit quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? quod crederet deum corporali loco concludi aut per creaturas sufficienter posse cognosci, subiungit si ad orientem iero non apparet. Ubi considerandum est quod secundum Aristotilem in caelo distinguuntur sex positionis differentiae, scilicet sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum, ante et retro. Principium enim motus totius firmamenti manifeste apparet in oriente; est autem in quolibet animali principium motus a dextro: si ergo imaginemur motum firmamenti sicut motum unius animalis, oportebit ponere dextrum caeli in oriente, sinistrum vero in occidente, sursum in meridie, deorsum vero in septentrione, anterius vero in superiori hemisphaerio, posterius vero in inferiori hemisphaerio; velut si imaginaremur unum hominem qui sua dextra moveret caelum ab oriente versus superius hemisphaerium, consequens esset quod caput teneret versus meridiem et pedes versus septentrionem, et pars anterior hominis esset versus superius hemisphaerium, posterius vero hominis, idest dorsum, versus inferius. Quidam tamen non respicientes ad dispositionem humani corporis sed magis ad ordinem motus caeli posuerunt superius caeli esse partem Orientalem eo quod ibi incipit motus, dextrum autem caeli in parte meridionali, versus quam partem quoad nos procedunt motus planetarum; unde per oppositum inferius caeli intelligitur occidens, sinistrum vero caeli intelligitur pars septentrionalis. Et hoc modo videntur hic procedere verba iob: nam dextrum et sinistrum dividit contra orientem et occidentem. Potest ergo simpliciter intelligi quod in nulla parte caeli deus localiter concluditur, ut sit sensus: si ad orientem iero non apparet, quasi ibi vicinior existens, ac si ibi localiter existeret; si ad occidentem non intelligam illum, quasi propinquiorem et ibi conclusum; si ad sinistram, idest versus septentrionalem partem, quid agam? non apprehendam eum, quia scilicet non est ibi corporaliter situatus; si me vertam ad dextram, idest versus partem meridionalem, non videbo illum, quasi ibi existentem.
Vel possunt haec verba induci non ad excludendum a deo localem situm sed ad ostendendum quod non potest sufficienter per inferiores effectus inveniri; inter omnes autem effectus in rebus corporalibus apparentes universalior est et maior motus firmamenti, et quamvis manifeste appareat huius motus principium in oriente, tamen huius motus principium non sufficienter demonstrat infinitatem divinae virtutis, unde dicit si ad orientem iero, scilicet progressu meae considerationis, quasi considerans principium motus firmamenti, non apparet, scilicet sufficienter per hanc considerationem. Secundus autem effectus divinae virtutis in rebus corporalibus est motus planetarum, qui est ex adverso motus firmamenti: unde principium est in occidente, ex quo etiam non sufficienter potest considerari virtus divina, unde subdit si ad occidentem, scilicet iero, considerans principium motus planetarum, non intelligam illum; et valde signanter loquitur: hic enim motus magis intelligitur ex diversitate situs planetarum quam appareat oculis. Ex parte vero septentrionali non videtur esse principium nobis nisi tenebrarum, quia versus illam partem sol numquam accedit; tenebrae autem impediunt actionem, secundum illud ioh. IX 4 venit nox quando nemo potest operari, unde subdit si ad sinistram, scilicet per considerationem perrexero, quid agam? idest non invenio ibi nisi defectum actionis, unde nullum vestigium dabitur ad eum cognoscendum, unde subdit non apprehendam eum, etiam qualitercumque. Ex parte vero meridionali est nobis principium luminis propter corpora luminarium ex illa parte nobis apparentium, unde subdit si me vertam, scilicet per considerationem, ad dextram, idest ad partem meridionalem caeli, non videbo illum, quasi dicat: inveniam ibi lumen corporale, per quod tamen ipse videri non potest. Et quamvis ipse sic me lateat, eum tamen non latent quae circa me aguntur, unde subdit ipse vero scit viam meam, idest totum processum vitae meae; quod videtur iob dicere contra id quod eliphaz supra induxerat ex persona impiorum quasi imponendo illud iob: nubes latibulum eius nec nostra considerat.
Et quia posset aliquis dicere si scit viam tuam ergo propter peccata tua te punivit, ipse respondet et probabit me quasi aurum quod per ignem transit, ubi primo manifeste exponit causam suae adversitatis, quae fuit ei inducta ut ex ea approbatus hominibus appareret, sicut aurum approbatur quod potest ignem sustinere; et sicut aurum non fit verum aurum ex igne sed eius veritas hominibus manifestatur, ita iob per adversitatem probatus est non ut eius virtus appareret coram deo, sed ut hominibus manifestaretur; dicit autem probabit de futuro, quasi exhibens se per patientiam etiam ad futuram examinationem. Quod autem non sit punitus pro peccato praecedenti probat per rectitudinem vitae suae. Ubi considerandum est quod unumquodque ostenditur rectum per hoc quod suae regulae conformatur. Est autem duplex regula humanae vitae; prima quidem est lex naturalis a deo mentibus hominum impressa, per quam naturaliter homo intelligit quid est bonum ex similitudine divinae bonitatis. In quo primo attendendum est quod homo secundum suum posse imitetur in suis affectibus et operibus divinae bonitatis operationem, secundum illud Matth. V 48 estote perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est, et Eph. V 1 estote imitatores dei sicut filii carissimi; unde dicit vestigia eius, idest aliquam licet ex parva parte similitudinem bonitatis divinae operantis, secutus est, scilicet per imitationem, pes meus, idest affectus meus, quo ad operandum procedimus. Secundo requiritur quod aliquis tota mente sollicitudinem adhibeat ad deum imitandum, unde subdit viam eius custodivi, quasi sollicitus ne ab ea recederem. Tertio requiritur quod homo in ea perseveret et totaliter in ea maneat, non ex parte, unde subdit et non declinavi ex ea, idest ex nulla parte recessi. Secunda autem regula humanae vitae est lex exterior divinitus tradita, contra quam homo peccat dupliciter: uno quidem modo per contemptum, et contra hoc dicit a mandatis labiorum eius non recessi: fuerant enim Noe aliqua praecepta divinitus data et forte aliquibus aliis sanctis viris in quorum labiis deus loquebatur; secundo aliquis peccat contra legem dei per ignorantiam vel oblivionem, et contra hoc subdit et in sinu meo, idest in occulto cordis, abscondi verba oris eius, secundum illud Psalmi in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
Et ne aliquis diceret hanc probationem quam induxit ex rectitudine suae vitae non esse convenientem, ostendit consequenter quod de divinis iudiciis certissima et demonstrativa probatio induci non potest propter incomprehensibilitatem divinae voluntatis, unde subdit ipse enim solus est, quasi: non habet aliquam creaturam similem vel aequalem quae eum comprehendere possit, et per consequens nec eius voluntatem, unde subdit et nemo advertere potest, idest per certitudinem cognoscere, cogitationes eius, idest dispositiones iudiciorum ipsius. Et sicut non potest comprehendi eius dispositio, ita nec ei potest ab ulla creatura resisti, unde sequitur et anima eius, idest voluntas eius, quodcumque voluit hoc fecit, quasi nullo resistere valente. Contingit autem quandoque, maxime in aliquo sapiente qui voluntatem suam moderatur secundum suam virtutem, quod ultra facere non potest, sed hoc a deo excludit cum subdit cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei, quasi dicat: quod in me ultra adversitatem non inducat, non est quia ultra non possit sed quia ultra non vult; et idcirco, quia scilicet considero quod ultra facere potest et non possum advertere utrum ultra facere velit, turbatus sum, scilicet turbatione timoris; unde subdit et considerans eum, idest potentiam eius, timore sollicitor, ne scilicet adhuc me probaturus sit adversitate graviori.
Causam autem huius sollicitudinis formidolosae assignat per hoc quod est expertus in se divinam percussionem, unde subdit deus mollivit cor meum, quasi liquefaciens ipsum, firmitate securitatis sublata, et omnipotens conturbavit me, idest per omnipotentiam suam turbationem tristitiae de praesentibus malis et timoris de futuris induxit. Quare autem timeat in futurum cum non sit sibi conscius de culpa, ostendit subdens non enim perii, idest adversitatem passus sum, propter imminentes tenebras, idest errores vel peccata, quae quidem imminere dicuntur quando in mente hominis confirmantur, puta cum quis ex malitia peccat. Contingit autem quandoque quod malitia in homine non firmatur, sed ex aliqua subita passione, puta concupiscentiae vel irae, ad peccandum impellitur; et hoc a se excludit subdens nec faciem meam operuit caligo: quasi enim caligat oculus rationis quando propter passionem iudicium eius in opere particulari decipitur.