Vicesimus secundus articulus est quod potest disputari in scholis an anima christi et omnes aliae animae rationales sint ex traduce.
Non video cur hoc non liceat; nisi forte in casu si ex hoc apud aliquos scandalum oriretur; sicut aliquando contingit quod aliqui supplices audientes etiam de hiis quae sunt fidei, disputari in scholis, credunt ea ratione de his disputari, quasi dubitetur de fidei veritate. Sed in tali casu posset disputans ad hanc opinionem amputandam protestari quod disputaret non propter dubitationem de veritate, sed propter inquirendam veritatis rationem.