LIBER DE UNITATE ECCLESIAE.

 ARGUMENTUM. 0493D Occasione schismatis Novatiani, ut suos Carthaginienses deterreret, alioqui non multum ab illo abhorrentes, propter Novatum et alios

 I. CUM moneat Dominus et dicat: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13), cumque esse nos jubeat ad innocentiam 0495B 0496A

 II. Unde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Christi viventis insistere ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, se

 III. Cavenda sunt autem, fratres dilectissimi , non solum quae sunt aperta atque manifesta , sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. Quid vero a

 IV. Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dom

 V. Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum

 VI. Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta 0502B est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi 0503A Qui non est mecum, adversus me est e

 VII. Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non divid

 VIII. Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, veste

 IX. Idcirco et in columba venit Spiritus sanctus: simplex animal et laetum, non felle amarum, non morsibus saevum, non unguium laceratione violentum,

 X. Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem . Fieri vero haec D

 XI. Contra ejusmodi clamat Dominus, ab his refraenat et revocat errantem plebem suam, dicens: Nolite 0508A audire sermones pseudoprophetarum, quoniam

 XII. Nec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit Dominus: Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth.

 XIII. Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid 0510A habetis adversus aliquem, ut et Pater ve

 XIV. Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purg

 XV. Nam et prophetare et daemonia excludere et virtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum coeleste cons

 XVI. Malum hoc, fidelissimi fratres, jam pridem coeperat sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, et exsurgere ac pullulare plus coepit haeretica

 XVII. Non tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram, praenuntiante rei veritate, corroboret . Ut quidam

 XVIII. Sic Chore et Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati sunt, poenas pro suis statim

 XIX. Quos imitantur scilicet atque sectantur qui, 0514B Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis induc

 XX. Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere , inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare

 XXI. Confessio exordium gloriae est, non meritum jam coronae nec perficit laudem, sed initiat dignitatem. Cumque scriptum sit, Qui perseveraverit usq

 XXII. Nam et Judam inter Apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum Judas postmodum prodidit. Non tamen idcirco Apostolorum fides et firmitas cecidit

 XXIII. Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus u

 XXIV. Monet nos Spiritus sanctus et dicit: Quis est homo qui vult vitam et amat videre dies optimos? Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loqu

 XXV. Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus Domini mandata custodiens, 0518B charitatem suam tenuit. Probat Scriptura d

 XXVI. In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta est . Domos tunc et fundos venumdabant, et thesauros sibi in coel

23. I indeed desire, beloved brethren, and I equally endeavour and exhort, that if it be possible, none of the brethren should perish, and that our rejoicing Mother may enclose in her bosom the one body of a people at agreement. Yet if wholesome counsel cannot recall to the way of salvation certain leaders of schisms and originators of dissensions, who abide in blind and obstinate madness, yet do you others, if either taken in simplicity, or induced by error, or deceived by some craftiness of misleading cunning, loose yourselves from the nets of deceit, free your wandering steps from errors, acknowledge the straight way of the heavenly road.  The word of the witnessing apostle is: “We command you,” says he, “in the name of our Lord Jesus Christ, that ye withdraw yourselves from all brethren that walk disorderly, and not after the tradition that they have received from us.”62    2 Thess. iii. 6. And again he says, “Let no man deceive you with vain words; for because of these things cometh the wrath of God upon the children of disobedience. Be not ye therefore partakers with them.”63    Eph. v. 6. We must withdraw, nay rather must flee, from those who fall away, lest, while any one is associated with those who walk wickedly, and goes on in ways of error and of sin, he himself also, wandering away from the path of the true road, should be found in like guilt. God is one, and Christ is one, and His Church is one, and the faith is one, and the people64    “is one.” is joined into a substantial unity of body by the cement of concord. Unity cannot be severed; nor can one body be separated by a division of its structure, nor torn into pieces, with its entrails wrenched asunder by laceration.  Whatever has proceeded from the womb cannot live and breathe in its detached condition, but loses the substance of health.

XXIII. Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat . Si tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores, in caeca et obstinata dementia permanentes, non potuerit ad salutis viam consilium salubre revocare, caeteri tamen vel simplicitate capti, vel errore inducti, vel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti, a fallaciae 0517B vos laqueis solvite, vagantes gressus ab erroribus liberate, iter rectum viae coelestis agnoscite. Contestantis Apostoli vox est: Praecipimus vobis, inquit, in nomine Domini nostri Jesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (II Thess. III, 6). Et iterum dicit: Nemo vos decipiat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae . Nolite ergo esse participes eorum (Ephes. V, 6, 7). Recedendum est a delinquentibus, vel immo fugiendum, ne, dum quis male ambulantibus jungitur, et per itinera erroris et criminis graditur, a via veri itineris exerrans, pari crimine et ipse teneatur. Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia ejus, et fides una, et plebs una in solidam corporis unitatem 0517C concordiae glutino copulata. Scindi unitas non potest, nec corpus unum discidio compaginis separari, divulsis laceratione visceribus, in frustra discerpi. Quidquid a matrice discesserit, seorsum vivere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit.