Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
21. Expone ergo, inquit, nobis, ligna, fenum, stipulam qui aedificant super fundamentum, quomodo non pereant, sed salvi fiant; sic tamen quasi per ignem. Obscura quidem illa quaestio, sed, ut possum, breviter dico. Fratres, sunt homines omnino contemptores saeculi hujus, quibus non est gratum quidquid 1045 temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis operibus , sancti, casti, continentes, justi, fortassis et omnia sua vendentes et pauperibus distribuentes, aut possidentes tanquam non possidentes, et utentes hoc mundo tanquam non utentes (I Cor. VII, 30, 31) . Sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis inhaerent aliquantum dilectione. Non rapit villam alienam; sed sic amat suam, ut si perdiderit, conturbetur. Non appetit uxorem alienam; sed sic inhaeret suae, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum tabulis, liberorum procreandorum causa. Non tollit aliena; sed repetit sua, et habet cum fratre suo judicium: talibus enim dicitur, Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum (Id. VI, 7) . Verum ipsa judicia in Ecclesia jubet agi, non ad forum trahi; tamen delicta esse dicit: contendit enim christianus pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum coelorum; non totum cor sursum levat, sed aliquam partem ejus trahit in terra. Denique si veniat tentatio ducendi martyrii, illi qui habent in fundamento Christum, et aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, quid dicunt ex hac opportunitate? Bonum est mihi dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23) : alacres currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur. Illi autem amantes res proprias, domos proprias, graviter conturbantur; fenum, et stipula, et ligna ardent. Habent ergo ligna, fenum, stipulam super fundamentum; sed rerum concessarum, non illicitarum. Dico enim, fratres: possides fundamentum; haere coelo, calca terram. Si talis es, non aedificas nisi aurum, argentum, et lapides pretiosos. Cum autem dixeris, Amo possessionem istam, timeo ne pereat; et imminet damnum, et tu contristaris: non quidem praeponis eam Christo; nam sic amas possessionem istam, ut si dicatur tibi, Ipsam vis, an Christum? etsi tristis eam perdis, plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: salvus eris tanquam per ignem. Audi aliud: non potes tenere possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium. Et hoc non facere, Christum in fundamento ponere est: Veritas enim dixit, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11) . Ergo si possessionem tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam facis homicidium, non propter illam falsum juras, non propter illam Christum negas; eo quod non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento. Sed tamen quia diligis illam, et contristaris si perdas illam; super fundamentum posuisti, non aurum, aut argentum, aut lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam. Salvus ergo eris, cum ardere coeperit quod aedificasti; sic tamen quasi per ignem. Nemo enim super fundamentum hoc aedificans adulteria, blasphemias, sacrilegia, idololatrias, perjuria, putet se salvum futurum per ignem, quasi ista sint ligna, fenum, stipula: sed qui aedificat amorem terrenorum 1046 super fundamentum regni coelorum, id est, super Christum; ardebit amor rerum temporalium, et ipse salvus erit per idoneum fundamentum.