First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
26 HISPALEN.
Frontera, vacans per obitum D. loachimi Yuste, sui ultimi possessoris tibi praedictum beneficium conferimus et te in eo solemniter instituimus. - Ex his luce meridiana cla- rius patet D. Castilla successorem esse Dñi loachimi Yuste, qui cum esset unus ex parochis S. Michaelis, talis quoque esse debet Rev. Castilla ; atque ideo cum se iactat unicum esse parochum, ceteros non esse nisi suos coadiutores, omni- no somniare videtur et pro certo tenere quod in suis est de- sideriis.
Hisce in aperto positis, dubitari non posse videtur de eo quod oeconomi Ecclesiae S. Michaelis omnes habent veram et propriam iurisdictionem, mutuo distinctam et independen- tem; et ideo nullum dubium quod Rev. Castilla, impediens oeconomis functiones parochiales, eis celebrationem matrimo- niorum vetando ac prae tendens ut omnia a se, tamquam unico parocho, dependeant, alienam iurisdictionem directe impediat ; et licet auxilium potestatis laicalis cum brachio forti, quia forsan inutile erat, non invocaverit, nihilominus eâ usus est ut quaestio in sui favorem resolveretur, quamvis res esset de simplici iurisdictione spirituali.
Eapropter Vicarii Generalis agendi modus minime im- probanda videtur. Nam cum Emus Ordinarius, frequentibus et repetitis monitis Rev. Castilla ad aliena iura observanda inducere non potuisset, nihil aliud supererat quam ad virgam recurrere et contumacem punire. Vicarius suspensione ad cautelam usus est, quae solum ab officio irrogari solet ( D'An- nibale - Summ. The. Mor. p. I, Tract. VI num. 384; quo vero ad emolumenta parochialia, ea in capsa depositari iussit, ut finita lite, cui debita essent distribuerentur. Mitius procedi non potuisse videtur. Certa erat rebellio auctoritati ecclesia- sticae ex parte Rev. Castilla; certissima iurisdictio aliorum parochorum. Si igitur peccatum est, hoc in eo fuisse dicen- dum, quod nimium indultum sit assertionibus et iactantiis Rev. Castilla, cum in dubium aliquo modo revocata fuerit oeconomorum iurisdictio, quae tot tantisque argumentis fir- mata est.