DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT IV.

Qualiter intellectus possibilis sit potentia, et ut tabula rasa, et ut locus et ut species intelligibilium ?

Dicamus autem nunc de perfectione intellectus possibilis. Huic autem quatuor attribuuntur a Philosophis, quorum unum est, quod ipse idem indivisibilis substantiae existens potentia est omnia intelligibilia. Secundum est, quod se habet ad omnia intelligibilia sicut tabula rasa in qua non exigetur aliqua praeparatio, quod imago sit in ipsa. Tertium autem est, quod ipse est potius locus intelligibilium quam materia. Quartum autem est species intelligibilium, sicut est sensus sensibilium species. Et de omnibus his necesse est determinare, licet sit valde difficile : sine his enim impossibile est scire animae perfectionem.

Cum ergo intellectus possibilis dicitur quo est omnia fieri intelligibilia, intelligitur quod ipse in potentia sit omne intelligibile unus et idem indivisus et sim-

plex secundum suam substantiam : et Ideo sua potentia qua fit intelligibilia, non est univoca ad potentiam materiae quae non est susceptibilis omnium una et indivisibilis existens, sed potius secundum sui divisionem in multa. Et cum dicitur quod in intellectu possibili in eo quod possibilis est, contingit omnia fieri, non intelligitur quod omnia sit sicut materia : non enim materia fit forma. Et cum dicitur quod possibilis intellectus sit omnia intellecta, intelligitur quod sit forma illa per quemdam modum.

Et hujusmodi simile dixit jam ante nos Alfarabius, quod est imaginandum, quod sicut cera intelligatur vel imaginetur tota transire in figuram sigilli, ita quod nihil ejus distinguetur ab ipsa figura sigilli : hoc tamen simile ego non omnino conveniens reputo. Sed ponam aliud quod est per omnia conveniens. Si enim colorem simplicem formam intelligamus, et potentiam perspicuum, per quam ipsum perspicuum est illius susceptibile : ita enim in potentia non distinguitur a suscepto in hoc quod unum sit subjectum et alterum forma : tunc sunt aequae naturae perspicuum suscipiens et color susceptus : color enim non differt a perspicuo secundum naturam, sed secundum esse quod est diversis unius naturae et ejusdem. Unde perspicuum suscipiens lumen in profundum, est suscipiens perspicuum : et perspicuum in extremo participans actum luminis, est color : et planum est videre cujuslibet, quod illae naturae si sunt diversae, sed esse perspicui in uno et in alio diversum est : et per unum et eumdem modum ejusdem naturae per diversum esse est susceptibile quod est oculus perspicui : ergo extremitas quae est color si sumatur secundum esse spirituale quo est in medio, non est in perspicuo pervio, nec in perspicuo animato quod est oculus : sed sunt sic duae naturae distinctae : et ideo non in eis proprie loquendo sicut in subjecto, sed potius sicut in re quae est ejusdem naturae diversitate secundum triplex.

esse lucidi terminati, pervii, et animati.

Et per omnem eumdem modum in corporibus ejusdem naturae sunt lumen intelligentiae terminatum quod est simplex forma rerum separata a materia, et lumen ejusdem quod est intellectus possibilis, sicut pervium quoddam, et lumen ejus in seipso simpliciter acceptum. Ex hoc enim quod intellectus possibilis ad corpus accedit, efficitur distans a lumine intelligentiae, sicut perspicuum in aere distat a natura luminosi in seipso. Patet autem ex his, quod eadem forma est in possibili intellectu et in materia : sed ab intellectu nullam accipit individuationem. Et etiam, quod in omnibus talibus intelligens intellectus et forma intellecta idem sunt actu per esse habentia differentiam, sicut perspicuum in loco in quo est color abstractus, idem est actu cum natura coloris per esse differens, quod esse importatur per distinctionem utriusque, et quod intellectus possibilis non est materia, sed forma. Hoc ignoravit Theophrastus.

Tabulae autem rasae comparatur per hoc quod sicut tabula praeter omnem praeparationem se alterantem susceptibilis est figurae : sic intellectus possibilis praeter omnem praeparationem separantem susceptibilis non est unius tantum, sed omnis intelligibilis. Et per hoc iterum patet, quod non est materiae potentia ipsius : rasura enim tabulae non est materia, sed potius sicut perspicuum una et eadem potentia luminis est coloris omnis susceptibilis, ita idem intellectus una et eadem potentia luminis agentis quod in ipso est, susceptibilis est omnis formae intelligibilis : et ideo nullo modo potest esse forma corporalis : quia hanc impossibile est habere potentiam unam ad omnem formam suscipiendam : sed potius sicut tabula rasa est imago si solum suae superficiei addatur terminationis actio, ita ipsa intellectualitas animae secundum possibilem intellectum est in ista secundum esse quod habet in intellectu, si addatur terminationis actio quae est rei terminus cujus ipsum est forma. Et sic iterum patet qualiter intelligens et intellectum sunt idem actu secundum esse differentia. Haec autem quae sunt dicta, nullo modo conveniunt materiae,

Inter omnes autem comparationes magis apta est quae est loci. Loci enim omnino eadem differentia est quae est locati, et a locato accipit figuram, et exhibet continentiam, et est motus naturalis locati ad ipsum, et quies naturalis in eo : sicut enim in IV de Physico auditu est determinatum, eadem est distantia cubi et loci : cubi etiamsi lineae protrahantur a centro loci ad superficiem, erunt eaedem lineae numero loci et locati : et hoc modo eadem natura est intellectualitatis in intellectu possibili, et in eo quod intelligitur secundum esse intellectuale, nisi quod limitibus ejus quod intelligitur ipse intellectus formatur, sicut locus figuratur ad locati figuram : et ejus quod intelligitur, quando sub actu luminis est intellectus agentis, motus naturalis est ad intellectum, sicut motus colorum : quia est ab actu lucis ad perspicuum per eamdem naturam : quies enim naturalis est in ipso.

Quarta autem comparatio est, quod intellectus possibilis est species intellectorum, sicut sensus est species sensibilium. Constat enim, quod perspicuum pervium est species et forma formae intellectae per esse quod habet in intellectu, et confert ei esse universale et simplex quod non habuit in materia. In his enim quae incorporalia sunt, id quod est natura simplex, est species et forma ejusdem naturae determinatae, sicut sensus communis formalis est ad sensus proprios et determinatos.

Ex omnibus igitur hujusmodi comparationibus, patet quod sit perfectio intellectus possibilis secundum quod est possibilis.