DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT V.

De propriis quando quae sunt non suscipere magis vel minus, et non habere contrarium.

Proprium autem quod convenit omni et non soli ejus quod. est quando, est quod inest ei quod est quando non suscipere magis et minus, sicut nec tempori convenit magis et minus suscipere. Non enim dies una magis vel minus dicitur dies quam alia, nec una hora magis vel minus tempus quam alia, et sic de aliis. Et similiter est in quando : non enim quando praeteriti dicitur magis vel minus quando, quam praesentis vel futuri: nec tempus mensuratum dicitur secundum magis et minus sicut diurnum, quam alterum : nec unum dicitur diurnius altero. Et similiter autem est de omnibus aliis. Concluditur ergo generaliter, quod omni quando inest non suscipere magis et minus. Et quia non suscipere magis et minus causatur ab eo quod est non habere contrarium, ideo etiam quando nihil habet contrarium. Et hoc est etiam proprium quando quod convenit omni et non soli.

Hoc autem sic probatur : quia unum et idem quando quantum ad substantiam nunc (ex quo relinquitur quando) est ex praesenti, et futuro, et ex praeterito: quia idem quod futurum est, efficitur praesens et praeteritum. Et hoc est propter id quod est substantia temporis, quod idem est toto tempore. De eodem autem indivisibili secundum substantiam est impossibile praedicari duas contrarietates : et cum ipsum praedicetur de se, impossibile quod habeat contrarium quod praedicetur de eodem. Amplius autem contraria in eodem nunquam in simul erunt: unum enim natum est expellere alterum de eodem susceptibili. Quando autem quod est secundum praesens, et quod est secundum praeteritum, et quod est secundum futurum, in eodem in simul erunt: quia, sicut dictum est, quando est non in tempore, sed in re temporali. Et ideo in una et eadem re est quando secundum futurum, et quando secundum praesens, et quando secundum praeteritum : et simul et semel dicitur, quod fuit futurum, et est praesens, et transit in praeteritum. Hoc autem esse non posset si esset unum quando contrarium alteri quando secundum formam et speciem. Idem enim quod est hoc fuisse, verum est quod est permansurum. Contrariorum autem ratio est nunquam in eodem simul existere, neque dici de eodem secundum idem et in eodem tempore : propter quod generaliter concluditur quod contrarietas in hoc genere quod est quando non enuntiabitur.

Sunt tamen sophistae contra haec quae dicta sunt disputantes, dicentes tempus esse causam corruptionis in omnibus in quibus est. Ubicumque est causa corruptionis (secundum quod corruptio motus est vel mutatio) est magis et minus et contrarium. Videtur ergo quod tempori conveniat magis et minus suscipere et contrarium.

Adhuc ad hoc inducunt quod tempus facit distare a principio : distare autem secundum magis et minus : tempus igitur suscipere videtur magis et minus, et per consequens quando videtur magis et minus suscipere.

Ad haec dicendum, quod valde sophistica sunt quae inducuntur : sicut enim probatum est, ita quando nec magis nec minus suscipit nec contrarium habet. Et quando dicitur quod tempus est causa corruptionis, hoc non est verum, nec Aristoteles hoc dicit simpliciter, sed quod est magis causa corruptionis quam generationis : et hoc non per se, sed per motum cujus est mensura.

Et similiter etiam per motum est causa distantiae a principio constituentis : et ideo non sequitur quod tempus secundum seipsum suscipiat magis et minus,

vel contrarium. Est autem notandum, quod quamvis quando non habeat contrarium, nec suscipiat magis et minus, tamen idem quod est quando, modos suscipit: qui sunt modi quidem contrarii, sicut punctum indivisibile, et idem habet modum inchoantis et modum finientis sive terminantis : praeterito enim et praesentialitas et futuritio sunt modi oppositi : sed in talibus non sunt formae et species contrariae : nec potest esse in talibus magis et ejus quod est quando : nec hic oportet determinare, quia est manisfestum ex praeinductis.

Et hoc est quod proprium est ejus quod est quando, relinqui ex adjacentia temporis, et non esse in tempore, sed in re temporali secundum comparationem quam habet ad tempus vel ad temporis differentias. Et tale proprium est etiam quando succedere ad quando, sicut succedit tempus ad tempus, et alia similia his : quae omnia facile est determinare ex praedictis : quando enim, sicut dictum est, non est tempus, sed infectio quaedam vel impressio relicta in eo quod temporale est, secundum quam ad tempus vel ad differentias temporis habet referri. Et ideo conjunctas habent rationes tempus et quando.