LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De diversitate plantarum aromatica-
rum. Arborum autem est alia diversitas et universaliter plantarum : quoniam quaedam sunt aromaticae, et quaedam non aromaticae : aut quarumdam radix est aromatica, sicut galange : et quarumdam cortex, ut cinnamomum : et quarumdam folia, sicut lauri : et quarumdam flores, et illae sunt multae valde : et quarumdam lignum sicut aloe : quarumdam autem simul omnes partes sunt aromaticae, sicut balsami. Odoris autem fragrantia generaliter convenit eis ex calido aliquantulum ignito et humido vaporativo bene digesto et passo bene a sicco terreo aliquantulum. Causas autem omnium istorum infra determinavimus.
Sunt autem differentiae odorum in eis secundum differentias saporum : et aliquando convertuntur in aromaticas ex loco calido vel tempore calido, quae aromaticae ante non fuerunt. Est autem haec differentia non solum in arboribus, sed etiam in herbis et aliis plantis ex eadem causa in genere quae in specie recipit diversitates vel diversitatem calidorum et humidorum. Differentiae autem odorum et saporum cum sint sequelae complexionatorum omnium, tamen expressius in nullo inveniuntur complexionato quam in plantis. Mineralia nempe dura sunt, et vincit in eis aliquod unum inferiorum elementorum : et ideo etiam recedunt multum a proprietatibus . aliorum et a complexione quae est aequalitas proportionaliter habens in se omnes qualitates elementorum : propter quod etiam sequela complexionis in saporibus et odoribus secundum differentiam saporum et odorum parum participare inveniuntur : sunt dura ut diximus et multum habentia compactum in partibus : et ideo sunt in actu humidum vuporativum habentia : et ideo iterum nec sapores multos neque odores diversos habentia. Animalia autem propter nimiam aequalitatem suae complexionis etiam participant quaedam saporem et odorem, sed non secundum omnem saporis et odoris diversitatem. In plantis autem propter diversitatem digestionis humidi tam radicis quam stipitis et ramorum et fructuum, fere innumerabiles et saporum et odorum inveniuntur diversitates.