De fallacia accidentis quantum ad causam apparentiae et causam non existentiae.
Ergo dicamus quod secundum accidens (hoc est, secundum fallaciam accidentis) paralogismi sunt quantum ad causam apparentiae, quando in syllogismo dialectico similiter inesse, quod licet assignatum fuerit in majori extremitate et in consequendo rei subjectae (hoc est, medio quod subjicitur in majori propositione) et accidenti, hoc est, minori extremitati quae est ut accidens subjecti sive medii, de qua praedicatur in minori propositione : tunc enim propter hoc quod medium in parte idem est cum extremo altero, videtur extremum extremo inesse per hoc quod inest medio : et hoc non est necessarium . In talibus enim sic extremum inest medio, quod oppositum ejus potest esse, sicut in antehabito capitulo dictum est Nam quoniam ali- quando multa eidem subjecto accidunt (hoc est, accidentaliter insunt) hoc est, multa ut extrema ei uni, scilicet medio accidentaliter insunt quae insunt ut major extremitas in omni figura, non necesse inesse omnibus praedicatis quae sunt in prima et in secunda figura medium : medium enim in prima figura praedicatur in minori propositione , et in secunda figura praedicatur in utraque propositione : in minori enim propositione semper ponitur subjectum per accidens subjecti vel medii : et tamen praedicatum non semper dicit accidens, quia si semper diceret accidens, tunc in prima figura medium semper esset accidens in paralogismis accidentis, quod non est verum : quoniam in quibusdam paralogismis e contrario accidit ut hic : omnis aqua est naturalis : balneum est aqua : ergo balneum est naturale. Vel sic: omne aes est naturale : omnis statua est aes : ergo omnis statua est naturalis.
In tertia vero figura per hoc quod dicitur, praedicatis, intelligimus minorem extremitatem. Per hoc autem quod dicimus, de quo, accipimus medium : quia figura praedicatur minor extremitas de medio. Et sic generaliter loquendo quia multa eidem accidentaliter insunt, non necesse est in consequentia omnibus praedicatis in prima et secunda figura, et eidem de quo praedicantur haec ut de subjecto, omnia quae sic praedicatis insunt, accidentibus inesse : quia quando multa accidentaliter insunt alicui medio, ita ut secundum quod medium est idem uni extremo, possit ipsi medio oppositum alterius extremi convenire : et in negativo syllogismo secundum quod medium removetur ab uno extremo, possit eidem medio inesse aliud extremum: tunc enim quando ita est, necesse est omnia praedicata conclusionum inesse praedicatis in minori propositione, et ei de quo praedicantur, hoc est, subjectis in minori propositione : non tamen e contrario. Et hoc quidem dico propter tertiam figuram : in hac enim quamvis praedicatum
propositionis majoris insit subjecto minoris, non tamen necesse est inesse praedicato ejusdem . Cujus exemplum est hoc : homo est albus : homo est niger: ergo album est nigrum. Licet enim album in majori propositione insit, homini, quod est subjectum minoris propositionis, non tamen necesse est inesse in eo quod est praedicatum ejusdem.
Hoc autem probatur deducendo ad impossibile : quia si hoc dicam necessarium esse in consequendo, sequitur quod omnia sic erunt eadem. Hoc autem sic probatur : quia si omnia quae eidem accidunt, necesse esset inesse praedicatis et de quibus praedicantur subjectis, sequeretur quod cum superiori accidunt opposita quorum utrumque inest ipsi superiori, tunc sequeretur quod etiam esset oppositum in opposito : sed quaecumque sunt uni et eidem eadem, inter seipsa sunt eadem : et cum omnia sint eadem in ente, omnia erunt eadem inter se. Sicut si dicam : ens est substantia : ens est accidens : ergo accidens est substantia. Vel sic : substantia est ens : accidens est ens : ergo accidens est substantia. Et sic est de omnibus oppositis sive disparatis in suo communi: et sic sequitur omnia esse eadem. Notandum ergo, quod cum in omni paralogismo accidentis oporteat ad minus esse tria, assignatum scilicet, et res subjecta, et accidens, generaliter in omni figura assignatum accidenti et rei subjectae est major extremitas. Ad inveniendum quid sit res subjecta et quid accidens, considerandum est in minori propositione quae semper continet rem subjectam et accidens : tunc enim in minori propositione aut subjectum est accidens, et praedicatum res subjecta : aut e converso praedicatum accidens, et subjectum res subjecta : termini enim minoris propositionis non nisi tripliciter se possunt habere ad invicem, scilicet aut sicut superius et inferius, aut sicut subjectum et accidens,aut sicut duo accidentia disparata ad invicem se habent. Si se ha- bent sicut superius et inferius, sive superius praedicetur de inferiori, sive e converso, nihil differt quantum ad fallaciam accidentis : quia, sicut in antehabitis istius fallaciae dictum est, et superius accidit in inferiori, et inferius accidit in superiori: unde utrumque illorum potest esse accidens et reliquum res subjecta, et semper erit fallacia accidentis si idem assignatur et rei subjectae et accidenti inesse. Si autem termini minoris propositionis se habent ut subjectum et accidens : tunc id debet dici res subjecta quod est vere subjectum, et accidens id quod inesse dicitur illi. Si autem termini minoris propositionis se habeant ut duo accidentia disparata, tunc illud quod magis inter accidentia habet naturam subjecti, debet dici res subjecta, et reliquum debet dici accidens, et hoc semper est minor extremitas : quia de subjecto debent probari passiones : minor autem extremitas semper est de qua major probatur sive concluditur extremitas, et ideo est loco subjecti : et sic patet generaliter quid sit subjectum, quid accidens, et quid assignatum subjecto et accidenti.
CAPUT Y.
De formatione modorum paralogismi accidentis.
De formatione autem paralogismorum fallaciae accidentis exempla primo ponenda sunt, et postea ostendenda est formatio et modus formationis. Est autem exemplum Aristotelis tale : si ab homine Coriscus est alter, ipse est alter a se : est enim homo, ut sic formetur : ab homine Coriscus est alter : Coriscus est homo : ergo Coriscus est alter a seipso. Haec enim formatio sufficit ad deceptionem : et tunc in prima propositione hoc totum, Coriscus est alter, est major extremitas : et ab homine est medium quod subjicitur in majori propositione : et assumitur minor, Coriscus est homo, et non habet idem subjectum cum majori ; et quando infertur, ergo alter est Coriscus a se, non subjicitur idem, sed potius minor extremitas : et sic habet paralogismus similitudinem cum vero syllogismo in figura. Aliter autem si sic formaretur : Coriscus est alter ab homine : Coriscus est homo : ergo Coriscus est alter a seipso : idem erit subjectum majoris et minoris propositionis, et etiam conclusionis, quae non est dispositio alicujus figurae. Si autem sic formetur : ab homine Coriscum esse alterum est verum : Coriscum esse hominem est verum : ergo verum est Coriscum esse alterum a se : non valet formatio propter hoc quod secunda figura non est in affirmativis.
Similiter si sic formatur, sicut quidam dicunt esse formandam : omne quod est tuum, est tuus pater : isto canis est tuus : ergo est tuus pater. Ista domus est tua : ista domus est opus : ergo est tuum opus. Debet enim in figura accidentis unum attribui duobus, scilicet accidenti et subjecto, sicut in praehabitis dictum est : cum autem dicitur in majori, ista domus est tua, tuum esse quod est accidens, attribuitur subjecto, quod est domus : et quando assumitur in minori, ista domus est opus, aliud accidens quod est esse opus, attribuitur eidem : et cum infertur, ergo ista domus est tuum opus, eidem subjecto attribuitur utrumque dictorum accidentium, quod non competit, sed in conclusione deberet concludi major extremitas de minori : et si ita dicatur, hoc verum est quando concluditur syllogistice, et causa non syllogisticae conclusionis est, ut significetur quod assignatum est accidenti et subjecto, insit subjecto per rationem accidentis : unde cum dicitur, iste canis est tuus, et est pater, intelligitur quod in quantum est pater, est tuus : et ut hoc significetur, sic concluditur, ergo est tuus pater.
Sed omnibus his dimissis, dicendum
est quod paralogismus accidentis non peccat contra syllogismum in quantum syllogismus est, sed contra dialecticum syllogismum in habitudine topica sive locali constitutum : et ideo secundum habitudinem sufficit formare syllogismos. Paralogismus autem accidentis cum duo in se habeat, accidens scilicet quod divisim subjecto attribuitur, et assignatum quod etiam subjecto divisim attributum est in majori propositione, intendit paralogizans haec duo conjunctim concludere de eodem : et ideo divisim praeponenda sunt in praemissis, et conjungenda intonclusione: et de quantitate et qualitate propositionum non est curandum quoad modum syllogismi, nec etiam de dispositione terminorum in figura completa, sed de apparenti locali dispositione ad inferendum conjunctim quod divisim est propositum, sicut hic : tu es in aere : aer est in turri: ergo tu es in turri. Tu cognoscis Coriscum : Coriscus est veniens : ergo tu cognoscis venientem. Causa enim apparentiae in hac fallacia est identitas accidentis et subjecti apparens, et identitas medii in parte cum extremis apparens, propter quam creditur, quod quidquid attribuitur medio, attribuatur extremis. Et causa non existentiae est diversitas vera istorum. Sic ergo, ut dictum est, formandi sunt paralogismi.
Et non ponuntur nisi duo modi : quia duo sunt quibus potest attribui assignatum : aut enim attribuitur accidenti, et putatur attribui per accidens subjecto : aut e converso attributum subjecto, attribuitur accidenti per subjectum. Exemplum primi est : Coriscus est alter ab homine : Coriscus est homo : ergo Coriscus est alter a seipso. Exemplum secundi : Coriscus est alter a Socrate : Socrates est homo : ergo Coriscus est alter ab homine.
Est autem hic notandum generaliter, quod quando ipsi medio comparato uni extremorum potest convenire oppositum alterius extremitatis (quamvis forte propositio sit vera) potest tamen esse falsa : et sic conclusio non sequitur ex praemissis : et ideo conclusio paralogismi accidentis et fallacia fit tam ex veris quam ex falsis, ut, iste est bonus et est clericus, ergo est bonus clericus. Iste est malus et
est civis, ergo est malus civis, et hujusmodi.
Propter exemplum quod ponit Aristoteles de ista, Coriscus est alter ab homine, et quod ponitin uno paralogismopro praemissa, et in altero pro conclusione, notandum quod meo judicio haec falsa est, Coriscus est alter ab homine : quia alter notat diversitatem, et in termino circa quem ponit diversitatem, notat diversitatem formalem : et tunc patet quod propositio est falsa : et cum dicitur, Coriscus est alter a Socrate: Socrates autem homo: cum medio comparatur homo, hoc est, Socrati attribuitur homo : sicenimpotest convenire Corisco alterum esse a Socrate, quum non sit idem cum Socrate.
Notandum etiam, quod in syllogismo bono duplex est medii identitas : una scilicet medii comparati ad extrema, et haec identitas aliquam admittit diversitatem : sic enim medium in parte est idem extremitati, et in parte diversum. Alia est identitas medii secundum quod medium est acceptum secundum suam substantiam secundum quod est bis positum sive iteratum in praemissis, et haec identitas non admittit diversitatem, quinimo sicut ponitur in una, secundum eamdem significationem debet poni in altera, si bonus debeat esse syllogismus, in quo habitudo localis est dialectici syllogismi. Et contra hanc identitatem medii peccant paralogismi istius fallaciae. Inde identitas medii secundum substantiam iterati facit apparentiam : diversitas autem ejusdem secundum rationem facit defectum, ut hic : homo est species : Socrates est homo : ergo Socrates est species. Hic enim idem medium quod est homo secundum substantiam bis positum est sive iteratum : diversimode autem sumptum est secundum rationem, quia in prima stat homo secundum se, in secunda autem stat pro supposito. Hic ergo est unus modus accidentis ex diversitate medii diversificati secundum rationem.
Secundus autem modus est, quando consequens medii sumitur, et illi assigna- tur accidens medii, ut hic : homo est species : homo est substantia : ergo sub stantia est species. Et alii multi modi juxta hos possunt formari secundum compositionem antecedentis et consequentis, vel subjecti et propriae passionis, vel substantiae et accidentis, ut prius dictum est.
Quod autem quidam dicunt hoc : triangulus habet tres aequales duobus rectis : isosceles est triangulus : ergo isosceles habet tres : esse sophisticum syllogismum quoad demonstrationem, et bonum syllogismum quoad dialecticum : nihil est, sed bonus est syllogismus simpliciter, licet non demonstrativus, nec sophisticus, cum non sit in eo defectus.