PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" In te."
In quo modo loquendi tangitur locus istius tam mirabilis operationis. In aliis enim mulieribus, licet in ipsis factus sit conceptus, tamen non ab intrinseco sibi concipiunt, sed ab extrinseco semen recipientes, intus claudunt. Sicut dicitur in lege, Levit. xii, 2 : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, etc. Beata autem Virgo non nisi in ipsa concepit, quae semen ab extrinseco non suscepit. Et hoc est, quod dicit : " In te. " Hoc enim mirum est et admirabile sacramentum : quod illius Spiritus (qui ubique est et nusquam deest) operatio in ipsa definitur : et sic operatur quod ad ipsam nihil ab extra recipitur, quia totum quod extra est, peccato est inquinatum. Genes. XIV, 22 et 23 : Levo manum meam adDominum Deum excelsum possessorem caeli et terras, quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram. Ecce verbum summi Patriarchae, divitis et sufficientis sibi, ex his quae habet in domo sua ad omne opus suum. Domus enim Dei Patris, uterus est Virginis. Quae extra sunt : in aliquo possidet rex Sodomorum, concupiscentiae fomes, et castitatis et munditiae inimicus. Nihil horum quae sua sunt assumit in opus Spiritus Patris a filo subtegminis, quod est minimus motus concupiscentiae, usque ad corrigiam qua calceatur in venereis et peccatis. Apud enim Homerum, corrigia Veneris, delectatio vocatur : quae aliquando trahit et ligat etiam sapientes in apostasiam. Unde Aristoteles dicit Homerum dicere, quod corrigia Veneris furatur aliquando, et ligat mentem valde sapientum. Et ideo nihil inquinatum in eam incurrit .
Hoc igitur est quod dicit : " Spiritus sanctus superveniet in te. "