SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO XXV.

IN FESTO S. MARIAMAGDALENA.

Dixit Jesus ad mulierem : Fides tua te salvam fecit: vade in pace. Luc. vii, 50.

Tria principaliter sunt hic notanda :

I. Quae sit mulier quam Jesus affatur ? II. Quae sit fides per quam ipsa salvatur? III. Quae sit pax in qua ei dicitur ut gradiatur ?

I.

De primo nota, quod mulier ista est Beata Maria Magdalena, quae secundum etymologiam hujus vocabuli dupliciter mulier dicitur. Dicitur enim mulier, quasi mollis hero, vel dicitur mulier quasi molliens Iterum. Et nota, quod herus idem est, quod dominus. Duo vero sunt heri, sive domini, videlicet Deus, et diabolus. De istis duobus dominis ipsa Veritas dicit, Matth. VI, 24 : Nemo potest duobus dominis servire. Igitur Beata Maria Magdalena appellatur mulier, id est, mollis hero, id est diabolo. Ipsa quippe, utpote cerea cum esset, mollis ei fuit, id est, obediens ad peccandum. Unde legitur in praesenti Evangelio : Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix '. Peccata vero ipsius peccatricis mulieris per hoc exagitantur, quod manifeste peccavit, et cum multis.

1. Quod autem manifeste peccaverit, per hoc innuitur, quod dicitur, Ecce. Ecce quippe est adverbium demonstrandi.

2. Quod etiam cum multis peccaverit, per hoc ostenditur, quod sequitur, Qnae erat in civitate. Non enim in aliqua parva villula peccavit, sed in civitate, ubi multi erant qui per ejus pulchritudinem illecti, ipsius libidinem appetebant. Sed ut ubi abundavit delictum, superabundaret et gratia, sicut dicit Apostolus ad Rom. v, 20, Maria Magdalena per divinum misericordiam visitata, sicut fuerat prius mulier, id est, mollis hero, hoc est, diabolo : ita etiam postmodum facta est mulier, id est, molliens herum, hoc est, dulcem Creatorem suum, per poenitenti? sinceritatem, in qua tam seriose perstitit, quod vultus illius non sunt amplius in diversa mutati : sicut legitur in primo libro Reg. i, 18, de Anna malre Samuelis. Poenitentiam enim quam initiavit procumbens ad pedes Salvatoris sui, ita firmam tenuit et inviolabilem, quod numquam deinceps visus est in ea aliquis actus, aut vultus dissolutus, vel etiam aliqua hilaritas.

Per hoc nos admonemur, ne poenitentias nobis injunctas tam faciliter relinquamus. Multi enim sunt qui poenitcntias sibi injunctas in Quadragesima, statim in ipso sacrosancto paschali die relinquunt, ad choreas discurrentes et ad tabernas : imo quamplurimi sunt, qui mox ut a Sacerdote recesserint, injunctae? sibi poenitcutiae sunt obliti.

II.

De secundo nota, quod fides Mariae? Magdalenas erat haec, videlicet, quod credebat Jesum Christum venisse ad peccatorum poenitentium susceptionem. Credebat etiam ipsum venturum ad ipsorum qui non poenituerint, condemnationem. Et hoec duplex fides salvam eam fecit. Suggessit enim ipsi, ut peccatis relictis curreret ad pium ac dulcem pcenitentium susceptorem, ne postmodum incideret in manus severissimi Judicis punientis.

Et nota, quod hac fides Mari Magdalena? tribus sodalibus suffulta fuit, videlicet timore, dolore, et amore.

Timor in hoc notatur, quod stetit retro, et quod non ad caput, sed ad pedes accessit. Qui enim timent se dominos suos offendisse, non audent se repraesentare vultibus eorum, quos offenderunt : si tamen accesserint, potius ipsorum pedibus prevolvuntur, quam sibi osculum dari petant.

Dolor in hoc ostenditur; quod amarissimis lacrymis pedes Domini nostri rigavit, et quod eosdem crinibus suis quos saepe pompatice ornaverat, tersit.

Amor autem in hoc declaratur, quod osculabatur pedes Domini : quia osculum est signum amoris. Amor ejus in hoc innuitur, quod pedes Jesu pretioso unguento perunxit. Si enim non amasset eum, tales expensas circa tale unguentum non fecisset. Praeterea Dominus ipse hoc manifeste declarat, quod ipsa dilexit eum, loquens ita ad Pharisaeum : ''Dico tibi: Remillunlur ei peccata multa '.''

Bonum est igitur, charissimi, quod et nos fidem Maria? Magdalena, et sodales

fidei ipsius habeamur, videlicet ut credamus Dominum paratum ad receptionem peccatorum, si ex toto corde ad ipsum conversi fuerint : credamus etiam eum jam accinctum ad ultionem peccatorum, si ad ipsum per poenitentiam mature redire noluerint. Primum ad hoc valebit, ne ex consolatione facinorum in desperationem cadamus. Secundum nos admonebit, ne per nimiam praesumptionem de divina misericordia de die in diem nostram poenitentiam differamus.

Fidei etiam ipsius sodales habere debemus, videlicet timorem, dolorem, et amorem. Timor quippe peccatum quod hominem defcedat, expellit. Dolor expulsi peccati maculas diluit. Amor vero peccatis dilutis ornatum boni operis superducit.

De timore dicitur, Eccli. I, 27 et 28 : Timor Domini expellit peccatum : nam qui sine timore est, non poterit justificari.

De dolore dicit Dominus per Isa. I, 16 : Lavamini,mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

De amore dicitur, I Pet. IV, 8 : Charitas operit multitudinem peccatorum. Amor itaque operit multitudinem peccatorum, sicut fasciculus delectabilium florum operit aliquem locum, qui recenter a sordibus est purgatus.

Quod autem praedicta tria nobis sunt necessaria, probatur per simile. Si enim aliquem nobilem et honestum hospitem suscepturus esses, et aliquod immundum animal domum tuam defoedasset : primo necesse esset ut illud animal expelleretur : secundo, ut immunditia ejus quam reliquerat, ejiceretur : tertio, ut ubi in- quinamentum immundi animalis jacuerat, florum ornatu spargeretur.

III.

Videndum est, quas sit pax, de qua dicitur Marias Magdalenam : Vade in pace . Et nota, quod haec pax appellatur amicitia divina. Dicitur ergo, Vade in pace. Quasi dicat ei, vade et sis certa, quod amicus tuus sim. Sis etiam certa, quod deinceps contra te praevalere non poterit inimicus.

Et nota, quod Dominus in multis ostendit Marias Magdalenas signa verae amicitias.

1. Dominus quippe eam ad pedes suos familiariter sedere permisit, et partem ejus plus quam partem sororis commendavit : sicut dicitur Luc. x, 43.

2. Dominus etiam ea plorante, lacrymatus est, et ad preces ejus Lazarum resuscitavit, sicut testatur Joan. XI, 33. Dominus etiam ei prius quam alicui Discipulorum post Resurrectionem suam apparuit, sicut legitur Joan. xx, 14 et I5.

3. Dominus etiam post Ascensionem suam multis annis eam ministerio Angelorum in aera sublevavit, ibique certis horis coelesti dulcedine satiavit, sicut de ea scriptum invenitur.

Beatus igitur est, cujus amicus fuerit Deus. Amicitiam autem Dei, si volumus, per quatuor spiritualiter possumus comparare, videlicet per corporis puritatem, per cordis humilitatem, per mentis lenitatem, et per eleemosynarum largitatem. Quod nobis, etc.