III. CARMINA SCHOLARIUM CAMPENSIA.
18. Item de nativitate Domini.
De corpore Christi.
1. Gaude, Sion, et laetare,
Corde, mente jucundare,
Nam hic panis vivus arae
Coelique servatur, quarc
Huc caput Inclinabis.
2. Hic est panis angelorum,
Spes et vita beatorum,
Factus cibus viatorum,
Medicina populorum,
Quem dignc adorabis.
3. Edentique damnatio
Fit, ni praesit mundatio,
Ut legis docet ratio,
Ac tibi, ut salvatio
Sit, isthac conclinabis.
4. Rudis, doctus firma mente,
Herus credat cum cliente,
Forma prima remanente
Panis caro quod repente
Fit, quod hic adorabis.
5. Atque sensu, mi dilecte,
Si non capis hoc perfecte,
Adsit fides, vis ne sectae
Falsae te seducat, recte
Huc caput Inclinabis.
6. Et ut exemplificari
Plusque possint Informari
Ad credendum In hoc cari,
Quaedam dement enarrari,
Hunc panem adorabis.
7. Rivus quidam, ut narratur,
Istud mirum operatur.
Qui, si lignum Imponatur,
Jam In saxum transmutatur,
Huc digne reclinabis.
8. Dicit etiam scriptura,
Tini lymphae quod natura
Fuit data, quod statura
Conjux Loth mutata dura,
Hunc panem adorabis.
9. Vacillare nec In pane
Ergo debes, qui tam mane
Erit caro sicut sane
Verba dixerit nec vane
Sacerdos, Inclinabis.
10. Sibi Christus cum donare
Pius voluit, quod arae
Panem potest transmutare
Sic In Dei carnem, quare
Hunc summe adorabis.
11.O prae digna Dei caro,
Panis vive, fac ne pharo
Nos seducat cum avaro,
Sed jungamur coetu caro,
Hunc digne reclinabis.
12. Quo dulcissimum solamen
Habeamus nec gravamen
Quod concedat Deus. Amen:
Ergo reclinando flamen
Hunc plene adorabis.