QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ponit tres falsas opiniones de scientiae generatione. Prima ait nullam esse veram, sed apparentem tantam, quam tenuit Anaxagoras et Homerus ex Arist. 4. Met text. 22. ubi vide expositionem Doctoris. Contra hanc optime disputat. I. d. 3. q. 4. a g. Primae num. 4. Secunda est Avicennae de influxu specierum, de qua hic non tractat. Tertia est Platonis, scientiam non acquiri, sed esse nobis innatam. Hanc refutat ex Aristotele, Augustino, et rationibus claris.
Ad completiorem ergo et ampliorem solutionem istius quaestionis, sciendum est primo quod modum ponendi Aristotelis de generatione scientiae in nobis per experimentum et inventionem negant tres opiniones. Quarum una est de veritate apparentium, propter mutabilitatem sensibilium et deceptionem sensuum, quae fuit opinio antiquorum, dicentium apparentia omnia esse vera, de quorum opinione habetur 4. hujus, t. c. 21. probabilitas opinionis tangitur 6. et 7. argumento principali, quae sunt Augustini. Secunda est opinio Avicennae de influxu specierum ab Intelligentia, quam ponit 9. Metaphysicae suae, quam improbare non est praesentis negotii. Tertia est opinio Platonis ponentis scientiam nobis innatam, cujus una ratio ponitur superius in arguendo ad quaestionem, et est ratio quarta ad quaestionem. Alia ratio innuitur 1. Posteriorum, t. com 4. quae talis est : Nullus quaerens ignotum, inveniet nisi a casu, quia si invenerit, nesciet quod illud quaesiverit ; ergo omnis discens quaerens aliquid, prius scivit illud. Confirmatur, quia non videtur quod natura sit minus sollicita de homine, quam de brutis, imo per Philosophum 2. Caeli et Mundi, perfectiora superiora perfectionem suam acquirunt paucioribus, ut orbis superior, quam inferiores ; sed sensus in brutis statim acquirit suam perfectionem unico actu, ergo multo magis intellectus in hominibus.
Contra opinionem Platonis arguit Aristoteles 2. Posteriorum c. ult. sic : Inconveniens est cognitiones certissimas demonstrantem latere, sed antequam addiscamus, non percipimus eas in nobis ; ergo non insunt. Confirmatur major, quia habitus intellectualis etiam debilissimus, non est in nobis, quando certi sumus de illo quod nobis inest, nec latet, omnis enim opinans, dubitans, et credens certus est se opinari, dubitare et credere. Unde Augustin. 13. de Trinit. C. 1. et 3. fidem unusquisque in se videt, etc. vide ibi quae habentur.
Contra, ergo omnis sciens scit se scire, cujus oppositum dicitur in responsione ad secundum principale. Probatur etiam, quia Apostoli sciverunt viam, quia Christus dixit, viam scitis, et tamen nescierunt se scire, quia tunc Thomas mentitus fuisset, dicens, nescimus quo vadis : Augustinus super 1. Joannis.
Item, contra Platonem arguit Augustinus 1. de Trin. c ult. ubi multum loquitur de ista materia sic ; si puer ideo recte respondet de conclusione, quia prius scivit; ergo si prius interrogaretur de ea, antequam de principio, vel de conclusione remota a principio, recte responderet, quod falsum est, nunquam enim recte responderet nisi ordinate interrogatus, ubi principia statim videret et connexionem ordinate propositorum, et sic demonstrative docetur. Item, quare interrogatus de sensibilibus vel de aliis, non demonstrative se habentibus, non recte respondebit. Item, tertio contra Platonem, natura videtur primo secundum originem intendere perfectionem potentiarum inferiorum quam superiorum, patet de intellectu et voluntate; ergo similiter est de sensu respectu intellectus, aliter non videtur necessaria conjunctio animae ad corpus, nec sensus nobis necessarii. Sed hoc non movet, quia possent esse necessarii propter perfectionem compositi, licet per ipsos scientia non acquireretur, sicut potentia augmentativa est necessaria in perfecto quanto. Item quarto arguitur sic contra Platonem : Est aliquod sciens quod est sua scientia, aliquod sciens quod non est sua scientia, sed sua scientia est sibi innata ; ergo rationabile et possibile est ponere tertium gradum aliquod scilicet sciens quod nec est sua scientia, nec scientiam habet sibi innatam, sed scientiam quaerat. Item, nunquam est ponenda pluralitas sine necessitate 1. Physicorum, text. c. 50. de finitate prin cipiorum, et de Anima 3. text. c. 60. natura non abundat in superfluis, nec deficit in necessariis, sed nihil apparens in homine concludit necessario scientiam sibi esse innatam: ergo non est hoc ponendum.