REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Henrici et aliorum, sitis communis, relationem creaturae ad creaturam non distingui realiter a fundamento. Probatur sex rationibus. Hanc latissime rationibus atque auctoritatibus Patrum et Philosophorum refutat Doctor. Praecipua ratio est, quod fundamentum manet destructa relatione ad creaturam ; ergo non sunt idem rerliter ipsi.
Dicitur ad quaestionem, quod relatio realis creaturae ad creaturam non est res alia a fundamento, sive hoc sit per subtractionem fundamenti, sive per characterizationem. Istud probatur primo sic : Relatio proprie transfertur ad divina, et non potest ibi esse res alia a fundamento propter simplicitatem ; igitur non repugnat relationi proprie, quod sit idem cum fundamento.
Item, album simile non est compositius quam album per se ; sed si similitudo diceret rem aliam, simile esset compositum ex re et re.
Item, si res esset res alia, igitur cuicumque adveniret illud mutaretur, quia prius fuit sub privatione ejus, et jam actu habet ; sed consequens est contra Philosophum 5. Physic. text. 10. ad relationem non est motus, nec mutatio.
Item, si sit res alia, igitur haberet proprium inesse aliud ab inesse fundamenti, quia ex quo non est ens per se, et in se, est ens in alio ; sed consequens est falsum propter duo, quia tunc genus relationis non esset simplex, quia includeret proprium inesse, et inesse generale, in quo convenit cum aliis accidentalibus, quia relationis esse est esse ad aliud, sed inesse absoluti est in esse ad se.
Secundo sic, quia pari ratione relatio, quae fundatur immediate in Substantia, haberet proprium inesse, aliud a substantia. Illud est contra Simplicium super Praedicamenta, quia dicit quod ad aliquid, ut dicit in, non constituit Praedicamentum distinctum ; sed relatio substantialis est ad aliquid ; igitur talis relatio non habet aliud inesse distinctum ab esse fundamenti.
Item, si sit res alia, igitur haberet propriam distinctionem in proprio genere, illud autem est falsum, quia esse ad non distinguit unam speciem ab alia in genere Relationis, sed tantum genus a genere ; et species una distinguitur ab alia in genere Relationis, quia est talis fundamenti, et ad talem terminum. Licet igitur genus relationis distingueretur ab alio genere per esse ad, tamen species distinguitur a specie per fundamentum.
Contra illa, illud non est realiter idem isti, sine quo hoc realiter manet, sed fundamentum manet in esse existentiae, relatione non manente ; igitur non sunt idem realiter. Major patet, quia contradictio est primum principium distinguendi aliqua, quia impossibile est idem simul esse et non esse. Si igitur concluditur hoc non esse illud realiter, quia aliquid inesset realiter uni, cui non aliud, igitur potest concludi hoc inesse esse aliud ab illo inesse, si hoc manet in esse existentiae, quando illud non manet. Illud patet per probationes Philosophi, quia per , motum et mutationem probat ipse distinctionem, sic : Materia manet, forma non; igitur hoc non est illud; subjectum manet, albedo non; locus manet, locatum non. Et e contra universaliter, sicut si hoc manet immutatum secundum A et B, igitur hic nec est A nec B. Unde quod est principium in Physica, est conclusio in Metaphysica, nisi igitur manentia hujus, et destructio illius argueret non esse eamdem rem, oporteret negare primum princip pium.
Item, Augustinus 6. de Trinit. 6. probat corpus cum figura et colore non esse simplex, quia potest ma-, nere eadem magnitudo, non idem color, idem corpus,, non eadem figura, et e contra; igitur corpus sic non est simplex. Illa probatio nihil valeret, nisi manentia unius, et destructio alterius argueret non esse eamdem rem.
Dices, non est simile, quia quando similitudo est, eadem est cum albedine, non quando non est; sed destructa similitudine, remanet eadem sub alia ratione.
Contra, quaero de illa ratione, quae praefuit, et non manet, aut est nihil, aut aliquid? Si nihil, nulli enti est idem, nec est ratio aliquitalis. Si est aliquid, aut igitur eadem res, quae est albedo praecise, et tunc non est alia ratio realis, quam praecise fuit. Si aliquid, et non idem quod albedo, igitur sunt duo aliquid.
Praeterea, ista ratio non posset distinguere similitudinem ab albedine, quia nihil magis definit quam esse et non esse.
Praeterea, hoc si posset sustineri, quod musca esset idem penitus cum Angelis, quamdiu musca est; quando non est, remanet eadem res sub alia re.
Item, quod non fuit eadem penitus, probatur.quia idem realiter non continet plura in se ejusdem rationis unitive, et ad se, quia licet causa contineat plures effectus virtualiter, non tamen continet ipsos unitive, ut ad se terminum unum unius rationis. Sed albedo potest simul fundare plures similitudines ejusdem rationis, ut probabitur tertio hujus ; igitur nulla earum est idem realiter cum albedine, quia qua ratione una, et quaelibet.
Item, continens unitive, perfectius continet ipsum, quam ipsum sit, ubi non continetur unitive ; sed sensitiva, quae continetur in intellectiva unitive, perfectior est quacumque sensitiva, quae non sic continetur. Sed si albedo continet similitudinem, quanto albedo esset perfectior, tanto et similitudo ; igitur quanto aliquid albius, tanto similius; consequens est falsum, cum posset esse intensio in fundamento, et remissio in similitudine, et e contra.
Item, si relationes in specie non distinguuntur nisi per fundamentum, igitur fundamenta plus distinguuntur, quam relationes, quae in his fundantur. Consequens est falsum, quia similitudo et aequalitas habent fundamenta genere distincta, et certum est quod idem fundamentum, ut calor, potest esse fundamentum relationis, quae est potentiae activae ad passivam, et fundamentum similitudinis ; igitur similitudo et aequalitas differunt genere, et similitudo, et relatio potentiae activae ad passivam non sunt distinctae genere, sed specie.
Item, relatio rationis est aliud a suo fundamento ;igitur pari ratione relatio a suo. Antecedens patet, quia relatio rationis non est in se nihil, sed est secundum se intelligibilis, licet non habeat tantam entitatem sicut fundamentum ; igitur relatio realis non est nihil in re, sed aliquid praeter fundamentum, quia quod non est in se aliquid, respectu nullius est aliquid ;igitur quod non est in se res, respectu nullius est res.
Item, Augustinus quinto de Trinitate, cap. 5 In rebus causatis, quod non dicitur secundum substantiam, secundum accidens dicitur, ut tu glossas in quaestione praecedente . Dico, quod sic minor Augustini est vera, non glossa, sed demonstrative concludit, quia quod potest amitti, necessario in creatura accidens est illi. Nunc autem subjectum potest manere post, duratione vel natura, loquendo de relatione creaturae ad creaturam, postquam relatio destruitur ; sed ut dictum est, non sic est de relatione creaturae ad Deum, ut ad causam, quia contradictio est quod creatura maneat post, duratione vel natura, destructa habitudine ad Deum in ratione causae.
Item, Ambrosius 1. de Trinit. cap. 6. Si prius erat Deus et postea Pater, generationis accessione mutatus est, avertat autem Deus hanc amentiam ; si tamen relatio non esset res alia a fundamento, et si postea esset, Pater non esset mutatus generationis accessione, quia non acciperet rem aliam. Item Hilarius 6. de Trinit.vel 12. Si prius non natus est, ei jam natus,
nasci non est nasci. Item Philosophus in Praedicamentis : Relativa, etc. quaecumque hoc. ipsum, quod sunt, aliorum sunt, et sic corrigit illam definitionem : Aliquorum dicuntur, etc. hoc est in natura hoc ipsum, quod est alterius, sed nullum absolutum est essentialiter alterius in natura sua.
Item, idem vult Simplicius, aliud esse relationem, aliud esse fundamentum. Item 12. Metaph. Causae et principia aliorum alia sunt ; et dicit, alia relationum et aliorum, hoc non esset, si non essent res aliae a fundamentis. Item, Commentator in lib. 12. quod relatio habet esse debilissimum, tamen secundum istum modum esset realius, vel aeque reale cum fundamento.
Item, Avicenna 3. Metaph. dicit quod relatio habet propriam habitudinem et accidentem.