Quod multitudo nominum quae dicuntur de deo, non repugnat simplicitati eius.
Per hoc autem apparet ratio multitudinis nominum quae de deo dicuntur, licet ipse in se sit omnimode simplex.
Cum enim intellectus noster essentiam eius in se ipsa capere non sufficiat, in eius cognitionem consurgit ex rebus quae apud nos sunt, in quibus inveniuntur diversae perfectiones, quarum omnium radix et origo in deo una est, ut ostensum est.
Et quia non possumus aliquid nominare nisi secundum quod intelligimus (sunt enim nomina intellectuum signa), deum non possumus nominare nisi ex perfectionibus in aliis rebus inventis, quarum origo in ipso est: et quia hae in rebus istis multiplices sunt, oportet multa nomina deo imponere.
Si autem essentiam eius in se ipsa videremus, non requireretur nominum multitudo, sed esset simplex notitia eius, sicut est simplex essentia eius: et hoc in die gloriae nostrae expectamus, secundum illud zachar. Ultimo: in illa die erit dominus unus, et nomen eius unum.