Vicesimus tertius articulus est quod christus principaliter non venerit tollere nisi peccatum originale.
Ad quod dicendum est quod christus principaliter venit ad introducendum homines in vitam aeternam, sicut dicit ipse joan. X, 10: ego veni ut vitam habeant; unde omne impedimentum vitae aeternae venit removere ex consequenti et ideo venit tollere omne peccatum.
Sed sicut bonum commune est melius quam bonum particulare unius, ita malum multorum est pejus; unde principalius venit tollere peccatum originale quod totam humanam naturam infecerat, quam singulorum particularia peccata: unde super illud joan. I, 29: ecce qui tollit peccatum mundi, dicit Glossa: peccatum mundi dicitur originale peccatum est quod commune totius mundi, et infra: quod originale et omnia peccata superaddita gratia relaxat.
Melius ergo dicendum videtur affirmative quod christus venit principalius tollere originale peccatum quam alia quam negative; sicut ponitur quod christus principaliter non venit tollere nisi originale peccatum: nam etiam tollere actualia peccata pertinet ad principalem intentionem christi, qui venit mundum salvare, secundum illud Luc. V, 32: veni vocare peccatores in poenitentiam.