De intellectu formali, et qualiter per ipsum perficiatur intellectus possibilis ?
His autem habitis, videndum est de perfectione ejus intellectus quem subtilissimi Peripateticorum formalem vocaverunt intellectum : eo quod ipse est forma omnis intellectus secundum esse quod habet intelligibile. Hic autem formalis intellectus, non est ille quem quidam formam rei intellectivam arbitrantur : quia, sicut jam ostensum est, ille non est formalis ad intellectum possibilem : eo quod species est possibilis intellectus talium specierum et locus, et omne formale esse potius accipit id quod intelligitur ab intellectu in quo est, quam quod det sibi esse formale, sicut species et locus formalia sunt ad. ea ad quae comparantur : sed sicut in coloribus lumen est formalis hypostasis et perspicui et pervii et oculi et perspicui terminati, ita lumen quod est actus intellectus agentis, est forma et intellectus possibilis et ejus quod intelligitur : haec enim duo quantum ad esse intellectuale unius sunt naturae et potentiae., sicut patet per ante dicta. Et quia sunt unius potentiae, sunt etiam unius perfectionis secundum formam : sicut etiam color et pervium tenebrosum unius : et ideo una forma agentis utrumque perficit : lumen ergo agentis est, quod formam rei quae i.ntel-
1 igitur, ducit de potentia in actum, et quod possibile ducit in actum. Et sicut in colore viso videtur lumen quod de potentia coloris facit actu colorem, eo quod nihil aliud agit in visum nisi illud sit terminatum, et quasi sit luce incorporatum : ita in. quolibet eo quod intelligitur de omnibus intelligibilibus, non intelligitur nisi lumen intellectus agentis, licet in aliquo intelligatur incorporatum in materia sensibili, et in aliquo intelligatur incorporatum in quantitate imaginabili, et in aliquo intelligatur clarum in esse simplici intellectuali : sicut lumen quod est colorum hypostasis, et in aliquo videtur candens, sicut in albo, et in aliquo submersum, et in aliquo fere exstinctum, sicut in nigro.
Patet igitur ex dictis, quod intellectus possibilis in actu efficitur per lumen intellectus agentis, et quod in omni eo quod intelligit, hoc intelligit : et quando etiam seipsum intelligit in actu, se intelligit in lumine agentis. Ex inductis etiam ulterius ostenditur, quod cum lumen agentis secundum esse quod habet in intellectu possibili, et eo quod intelligit sic quo intelligitur omne quod et quo intelligit omne id quod intelligit : sicut lumen solis quo videtur id quod videtur, et quo videt illud quod videt. Quo autem intelligitur id quod intelligitur, et quo intelligit id quod intelligit, maximo intelligitur in omni intellectu secundum actum facto : eo quod illud est causa et ratio intelligendi lumen intellectus agentis, est maxime id quod intelligitur intellectu secundum actum facto.
Amplius cum lumen illud sit manifestatio intellectus agentis facti secundum proportionem ejus quod recipit lumen, patet quod intellectus agens manifestatur in quolibet intellectu secundum actum facto.
Amplius cum lumen, id est manifestatio sui et perspicui pervii, ostensum est quod lumen agentis est in intellectu possibili pervio, concluditur necessario quod intellectus possibilis invenit et intel- ligit se in quolibet intellectu secundum actum facto, et quod seipsum intelligit quando id quod intelligit in qualibet re intelligibili intelligit, et quod suum intelligere est ipsum in actu esse. Et ideo dixerunt quod intellectus possibilis, et id quod intelligitur ab ipso, et suum intelligere, est unum et idem ratione differens secundum esse. Supra enim ostensum est, quod intellectus et id quod intelligitur actu, sunt idem : et cum suum intelligere non sit nisi actu esse, videtur alicui forte quod etiam ipsum intelligere sit idem cum ipso secundum substantiam : et hoc quidem est verum secundum quod intelligere dicit apud se intelligere : secundum autem quod dicit intelligere in agere esse intelligere, est super intelligibile converti et considerare, et sic penitus non est idem.
Ex omnibus autem inductis patet quod intellectus in homine tribus in genere perficitur, agente videlicet, et forma agentis in possibili intellectu, qui est locus intelligibilium et formalis intellectus. Patet etiam qualiter in omni intellectu secundum actum facto intelligitur possibilis intellectus et agens.