LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De diversitate generationis plantarum.
Considerandum autem est principaliter de diversitate generationis plantarum : ex diversitate enim generationis ejus fere scietur tota natura plantarum : et de hac quidem diversitate ab Antiquis fere nihil amplius invenitur quam quod dixit Aristoteles, quod arborum scilicet et plantarum quaedam generantur plantae quaedam ex semine, et quaedam per seipsas ex ipsorum elementorum commixtione, et virtute caelesti, quae tali commixtioni omni vitam influit vegetabilem : et quod ea quae plantatur, aut a radice plantata evellitur sive pullulat, aut a stipite, aut a ramis, aut a semine plantata, aut tota transfertur de loco ad locum. Sed haec proprie non plantatio sed transplantatio vocatur : et istae quae sic transplantantur, quaedam totaliter integre transplantantur, et quaedam propter duritiam suae substantiae et corticis aliquantulum contunduntur et scinduntur inferius, ubi infiguntur terrae, ut facilius et citius trahant nutrimentum.
Adhuc autem eorum quae secundum partem aliquam plantantur, quaedam plantantur in terra, sicut fit de vite et salice et buxo frequentius. Quaedam autem plantantur in aliam arborem, et haec plantatio vocatur insilio proprio nomine. Estque melior insitio similium in genere proximo in similia sibi secundum proximum genus, quam diversorum genere proximo insitio in ad invicem. Haec enim quae est similium, et citius convalescit propter similitudinem organorum et nutrimenti, et similem digestionem, et melius fructificat, et diutius durat quam illa quae est dissimilium et non proportionalium secundum genus proximum. Dico autem insitionem in similia quando malus in malum, pyrus in pyram, et ficus in ficum, et vitis in vitem inseritur. Insitionem autem in dissimilia et non proportionalia secundum genus proximum voco, sicut si arthemisia in absinthium, et oliva in morum inseratur, et moras in multas arbores ab ipsa moro diversae in genere : talis enim insitio fit aliquando. Insitio autem quae fit frequentius est, quod silvestres in hortenses inseruntur, sive sint similes in genere, sive diversae. In hac tamen insitione sunt plurimae diversitates quas jam hic non exsequimur : quia non facimus nisi exponere diversitates plantarum, quas antiqui sapientes in physicis tradiderunt.
Quod autem valde in generatione plantarum nobis occurrit, est quod plantarum quae ex semine habent generationem, quaedam non producunt semen simile illi semini ex quo generationem acceperunt : quaedam enim faciunt semen melius, et quaedam pejus. Aliquando enim a quibusdam malis seminibus bonae arbores proveniunt, ut ab amigdalis amaris et acidis aliquando fiunt dulcia : et similiter a malis granis sive punicis amaris et acidis aliquando fiunt dulcia, et aliquando e converso.
Quarundam autem plantarum semen cum debile fuerit, aut ex loco, aut ex aere temporis inconvenientis deficit, et illarum generatio in tali loco non est ex semine, sed ex aliqua alia plantatione sive ramorum, sive radicis, et hoc praecipue est in pineis et palmis, et similiter in omni abietum natura : nulla enim illarum semen facit tantae efficaciae, quod pullulare valeat. Palmam autem vidi pullulare ex semine, et convalescit frequenter, et similiter cypressus : oportet au-
tem quod in palma plurima semina simul componantur si debeat pullulare : ex uno enim simplici semine raro pullulat. Sed cypressus et ficus pullulant ex uno grano seminato ad modum herbae primum, et convalescunt paulatim. Non autem de facili fit ut ex semine malo proveniat planta bona, neque e contra, licet aliquando hoc fiat. Sed in animali hoc contingit multoties : propter diversitatem enim habitationum et aeris et ventorum et nutrimenti, cum. animal sit facilis alterationis, frequenter fit quod semen male complexionati animalis alteratur, et fit melius, et bene complexionati alteratur et fit pejus : et animal generatum fit secundum seminis ex quo generatur dispositionem, vel pejus. Cujus signum est, quod omnia domestica animalia videmus valde differentia in quantitate et colore, quod non accidit eis nisi propter sui nutrimenti multam diversitatem, et diversa fomenta stabulorum et aliorum locorum in quibus conversantur: propter quod etiam carnes eorum in sapore diversificantur a carnibus anima lium silvestrium. Talis autem diversitas in plantis non est, aut tanta non est in eis quae radicibus terrae affixae sunt: et neque loca mutant, neque nutrimenta: et ideo non tanta diversitas seminum provenit in eis, quanta provenit in animalibus.