PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. "
Postquam autem tetigit id quod operatus est ibi Spiritus, tangit id quod operata est ibi virtus Altissimi, quae sive sit Deus trinitas, sive Deus (ut dicit Cassianus) fere redit in idem quoad expositionem.
Sunt autem tria hic notanda. Virtus scilicet, quae est activa potentia tendens in hoc, ultra quod non poterit. Et quod dicit, Altissimi, quae de altissimis Dei operationem sumit. Et in quid ipsam deducit operationem : quoniam in umbram quamdam divinae majestatis.
De primo horum in praecedentibus nos dixisse meminimus : quia virtus est ultimum illud in quo stat potentia, non valens in amplius aliquid. Et sic virtus est potentia, vel potestas ultimata. Dei autem potentia ultimata infinita est et omnipotens, et plusquam omnipotens. Ut enim ita dicam, Deus plusquam omnia potest. Potest enim multa quae numquam fuerunt, et tamen esse poterant secundum Dei potentiam infinitam. Et hoc ostendit in Filio : quia nihil majus facere poterat, quam hominem talem et tantum quantus est ipse. Unde loquens ad Moysen de mysterio incarnationis dicit: Ego Dominus qui apparui Abraham., Isaac et Jacob, in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indivavi eis . Figuram enim corporis virtutis ejus indicavit ei, et non effectum. Sed Filius dicit ad Patrem de effectu totius virtutis Patris, in Psalmo CIX, 2 : Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, etc. Virtutem enim suam totam ostendit Deus in die qua Filium in carne in utero Virginis concipi fecit, et intra carnem omnes Sanctorum splendores continere. Hic enim fuit infinitae virtutis effectus : factura enim mundi respectu hujus nihil fuit: sed illud fuit infinitae ultimatae virtutis ejus demonstratio. Eccli. XXXVI, 7 : Glorifica manum, et brachium dextrum. Manus enim et brachium, virtutem et virtutis opus significant. Glorificatio enim utriusque significat ejusdem generis ultimationem. Psal. cxliv, 6 : Et virtutem terribilium tuorum dicent, etc. Terribilia enim sunt ista propter suae infinitatis admirationem. Supervaluit enim omnibus operibus suis haec virtus in opere Incarnationis. Eccli. xliii, 34 : Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. Haec igitur virtus incomprehensibilis est, et infinita.
Modum autem operis sumit de altissimis. Et hoc est quod dicit :
" Altissimi. "
Quae enim altiora esse possunt his, quae hic conveniunt ? Mater et Virgo illibata uniuntur sibi invicem, ima et summa, ultima et prima : et quod omnibus altius est, cum corde humano ista mirabilia. Mater et Virgo per incompossibilitatem distabant hactenus, ima et summa per infinitatem a se invicem discedebant, cor humanum ab his per irrationabilitatem. De duobus dicit quidam :
Partus et integritas discordes tempore longo, Virginis in gremio foedera pacis habent.
De conjunctione secundorum, Apocal. XXII, 13 : Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus. Isa. xliii, 10 : Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. Ante me quidem non est, quia ego sum principium : post me non erit, quia ego sum finis. De tertiis autem duobus dicitur, ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo . Et addit Apostolus : Hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Quod enim irrationabile videbatur esse per rationem, fide factum est prope, in corde ipso conceptum. Ecce Altissimi modus operationis. Neque umquam ista perficeret, nisi Altissimus. Gloria ergo in altissimis Deo. Genes. XIV, 19 : Benedictus Abram Deo excelso, qui in apprehendendo semen Abrahae, tam excelsa operatus est: et benedictus Deus excelsus, quo protegente nos, sic hostes sunt in manibus Abrahae. Psal. XCVI, 9 : Tu Domitius altissimus super omnem terram. Hic enim ista faciens, in altissimis habitat : et thronus suus in columna nubis, quae carnem significat conceptam Salvatoris . Sic ergo omnes redempti benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude .
Haec igitur virtus Altissimi.
" Obumbrabit tibi. "
Umbra in se habet quinque : refrigerium, visus temperamentum, lucis immissae quamdam sibi temperationem, opacitatem, et ejus cujus est umbra habet imaginem et simulacrum. Et quantum ad haec quinque reducuntur expositiones Patrum, qui ante nos exposuerunt locum istum.
Quoad hoc enim, quod umbra quoddam ponit refrigerium, sunt duae Glossae. Una quae dicit, quod umbrare est ab incentivo vitiorum refrigerare : incentivum autem vitiorum est fomes : et sic virtute Altissimi Beata Virgo fuit a fomite purgata.
Sed dices : Hoc falsum videtur, quia ipsa fuit sanctificata in utero ab originali peccato. Ad quod dicendum, quod in utero fuit sanctificata a peccato, et ab omni sorde vitii originalis : sed ipse fomes non fuit in ea exstinctus, sed ligatus, ut nec in actum venialis, neque mortalis posset moveri : et postea per exercitium bonorum operum fuit cum ligatione debilitatus, ita quod non sentiebatur : in ipsa autem conceptione Verbi fuit penitus exstinctus, ut nullus esset omnino. Et hoc est quod dicit prima Glossa.
Secunda Glossa penes idem sumptadicit, quod umbra dicit et refrigerium protectionis contra tempestatum (quae sunt persecutionum) incursum. Quasi dicat: Ne tanto thesauro a te concepto, et ex te nato, vel ab Herode, vel a quovis alio priveris, erit tibi virtus Altissimi umbra protectionis, sive in aegyptum fugienti, sive denuo inde huc revertenti.
Nos addimus ad has duas expositiones tertiam penes refrigerium umbra sumptam, quae est Chrysostomi, quod videlicet refrigerium umbrae in conceptu virginali commemoratur ; ne aliquid de incendio. vel ardore libidinis ibi esse cogitetur. Ideo enim et Verbum esse et Filius ille qui concipitur, dicitur : ut dum Verbum (quod non nisi spiritu concipitur) annuntiatur, per spiritum sine libidine facta esse conceptio intelligatur. Dum autem Filius nominatur, expressa et indistans et essentialis Patri similitudo, et aequalitas concepta esse, fide certa credatur.
Prima harum expositionum confirmatur per illud Isaiae, li, 16 : In umbra manus meae protexi te. Secunda, Isa. IV, 6 : Tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem ei in absconsionem a turbine et a pluvia. aestas enim significat fervidam principum contra matrem et puerum iram : turbo autem, persecutionis et involutionis astutiam : pluvia autem tempestuosa, impetuosum tortorum incursum. Tertia probatur, Cantic. II, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus ejus dulcis gutturi meo. Unde etiam, Cantic. II, 9, conceptus parvulus hinnulo cervorum comparatur. Quod exponens Gregorius dicit, quod " hinnulus in meridie " umbram quaerit, quia supercaelestis ille " sanctorum verus cervorum (hoc est, " patriarcharum( hinnulus, in utero ab " aestu concupiscentiae refrigerato, deie" ctabililer quievit. "
Habet eliam umbra visus temperamentum. In hoc enim quod lucem temperat, lucem visivam adunat, et adunando confortat. Propterea etiam, ut dicit Basilius, " natura oculum sub profundo ci-" liorum locat, et supercilia nigra dcsu-" per ordinat et disponit, ut umbra ex " hoc resultans, visum in se adunet, et " sic virtutem visivam colligendo fortio-" rem reddat. " Hinc est eliam quod et nos, quando diligenter et longe videre nitimur, manum latam super ciba ponimus : ut ex objectu manus, sparsus visivus colligatur radius, et in seipsum collectus fortior sit, et visum acuat ad diligentius et fortius discernendum quod videre desideramus.
Secundum autem proprietatem unam accipitur cujusdam Glossae expositio. Quod enim hoc sacramentum in Virgine fieret, et Virginem lateret mysterium, esset non satis congruum honori Virginis matris, et nobis esset periculum. Non enim ab Evangelista scriberetur, nec ab Ecclesia praedicaretur, nisi a Virgine doceretur. Nec a Virgine posset manifestari, quod a Virgine non posset coguosci. Sic igitur, o Beata, obumbravit tibi virtus Altissimi, ut visu mentis tuae adunato, mysterium posset a te cognosci. Et haec expositio est Beati Bernardi. Confirmatur autem per hoc quod dicitur, Zachar. I, 8 : Ecce vir stabat inter myrteta quae erant in profundo. Ibi enim habet alia translatio : " In medio myrteti umbrosi. " Myrtus enim temperantia est perpetuae castitatis : vir autem ingressus ad eam, Angelus : umbrositas vero virtutis Altissimi, coadunatio visus intellectualis : ut tot et tantos mysteriorum absconditorum posset comprehendere globos lucis, et nobis salubriter revelare.
Umbra etiam dicit circumfusae lucis temperamentum aliqualiter sibi per reflexionem immissum. Et secundum hoc una accipitur Ambrosii expositio, quod umbra videlicet dicat nubem carnis contemperantem virginitatem, divinitatem ut sustinere possit, quam aliter nulla posset sustinere creatura. Isa. XXXIII, 14 : Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ? Ad Hebr. XII, 29 : Deus noster ignis consumens est . Sic igitur umbram per modum nubis opponit, ut flamma deitatis portabilis efficiatur. Isa. XIX, 1 : Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur aegyptum, hoc est, mundum. Et dicitur nubes levis, quia pondere peccati non est aggravata.
Item, Umbra dicit quamdam opacitatem, quae est absconsiva eorum quae in umbra latent. Et sic adhuc Dei Filii carnis poenalitas et mortalitas vocatur nubes, sive umbra. Haec enim opacitas fecit latere majestatis suae perpetuam lucem, et quodammodo obumbrari. Ezechiel. XXXII,
7 : Solem nube legam. Et, Isa, l. 3 : Induam caelos tenebris. Hoc est umbraculum culminis Lot, in quod ad hospitandum ingressi sunt Angeli : et cujus ostium nullus umquam reperit malignorum, concupiscentiae carnali subjacentium .
Umbra habet eliam ejus, cujus est umbra, figuram et simulacrum. Et secundum hoc, imago quae resultat in speculo dicitur umbra. Sicut etiam sumitur umbra, ad Hebr. X, 1 : Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Umbram enim vocat configuratam similitudinem. Et quantum ad hanc umbrae proprietatem dicit Origenes, quod infiniti pelagi divinae majestatis umbrae perfecte assimilatum est Verbum abbreviatum incarnatum Sicut si infinitae quantitatis gigantem (qui longitudine pedum excederet abyssum, et altitudine capitis excederet polum, et extensione brachiorum in infinitum extenderetur per ortum et occasum) imaginari velimus : opponamus ei speculum parvum, in quo quidquid ipse est, resultat totum. Vel dicamus cum generare parvissimum filium, qui ad similitudinem ejus totam configuraretur : in umbra enim illa exigua, cognosceremus quidquid in gigante totum.
Et sic majestas Dei infinita, in puritate Virginis tamquam in speculo sibi objecto refulsit, et umbram in ea suae similitudinis reliquit, quae conceptum divinum perfecit : quod nulla umbra alterius facere potuit. Sic ergo umbra similis virtute Altissimi in uterum Virginis immissa, vocatur umbra. Sicut enim natura hominis generantis umbram sibi similem relinquit in semine, quae partum et conceptum format humanum, sic supermundana et divina illa Patris virtus, umbram suam produxit in Virginem, quae conceptum et partum formaret divinum. Et haec est omnibus aliis melior expositio ab Origene accepta. Magni enim quantumvis montis umbra in speculo parvo resultat, maxime si speculum animatum sit : uude tota umbra montis resultat in oculo muris. Et hujus causam dicunt Geometrae, quod forma visibilis in puncto anguli tota recipitur, sed in quantitate anguli videtur. Sed utrum hoc ideo sit, vel non, non est praesentis speculationis.
Sed hoc tenendum, quod umbra est simulacrum ejus cujus est umbra : et quantumcumque sit quod umbram facit, forma tota illius per umbram in speculo cognoscitur parvissimo, si animatum sit. Sic igitur virtus Altissimi infinita in purissimo speculo virginalis claritatis effigiata refulsit, quae divinum in ea conceptum formavit. Sapient. vii, 26: Candor est lucis aeternae, et speculum sine manda Dei majestatis, et imago bonitatis illius: in qua effulsit in imagine parva, ille qui est figura substantiae Dei Patris, et splendor gloriae . Et hujus causa est quam dicit Tsaias, x, 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam, quia verbum abbreviatum faciet Dominus super terram. Ista est umbra de qua dicit, Psal. XVI, 8 : Sub umbra alarum tuarum protege me. Alis enim his (quae sunt spiritus et virtus Altissimi) nobis advolans Dominus majestatis, in tali umbra et imagine nobis se configuravit: tantus existens quantus in speculo oculi nostri figurari posset : ut dum sic visibiliter Deum parvum cognoscimus, per hunc in invisibilium et infinitorum amorem rapiamur.
Sic igitur, o Virgo beata, virtus Altissimi obumbrabit tibi.