Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g I.
Et videtur, quod in specie serpentina.
Dicit enim Beda :" Quia mors intravit per foeminam, apte rediit et vita per foeminam. " Si ergo congruebat similitudinem in aliis esse, scilicet ut foemina esset principium salvationis, et principium perditionis : Angelus principium deceptionis, et principium illuminationis : ergo si serpens fuit instrumentum deceptionis, debuit esse instrumentum illuminationis : ergo Angelus apparere debuit in specie serpentina.