PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT VI.

De determinatione dubitationis inductae.

Ad omnium autem eorum quae inducta sunt determinationem, praenotandum quod duplex est necessitas. Quaedam est necessitas rei qua res in se necessaria est : eo quod habet causam stantem et necessariam. Alia autem est necessitas positionis, quae est ex determinatione aliqua. Et hujus exemplum est, quod esse quidem quod est quando est necessarium est, sicut necesse est Socratem sedere quando sedet. Et similiter est in negatione, illud quod non est quando non est necessarium est non esse, sicut Socratem non sedere quando non sedet. Nec tamen propter illam necessitatem omne quod est, necesse est esse simpliciter : nec omne quod non est, necessarium est simpliciter non esse secundum necessitatem quae ipsius rei necessitas et absoluta est. Haec enim duo non sunt idem, scilicet necessarium esse quod est quando est, et similiter aliquid esse de necessitate. Et similiter se habet in eo quod non est : quia non est idem id quod non est necesse non esse quando non est, et similiter aliquid non esse necessarium non esse.

Eodem autem modo et similiter in contradictione : sub disjunctione enim alterum contradictoriorum necessarium est esse, et sub disjunctione alterum necessarium est non esse : sed non determinate hoc vel illud necessarium est esse vel fieri, sed utrumque est et fit contingenter.

Unde cum dicitur, quod necesse est esse alterum contradictoriorum, si necessitas referatur ad disjunctionem indeterminate, verum est quod dicitur . Si autem referatur ad disjuncta determinate, tunc est falsum quod dicitur. Unde omno contradictoriam necesse est esse vel non esse sub disjunctione indeterminate. Similiter est in eo quod factum est : quia necesse est fore vel non fore sub disjunctione indeterminate. Non tamen propter hoc dividendo disjuncta contingit dicere, quod alterum determinatum necesse sit fieri vel futurum esse. Hujus autem exemplum est, quod navale bellum futurum est cras, vel navale bellum non futurum est cras, sub determinata disjunctione est necessarium. Non tamen propter hoc disjuncta determinate sunt necessaria : non enim necesse est navale bellum cras esse, nec iterum necesse est navale bellum non esse cras.

Cum ergo orationes similiter verae sunt quemadmodum et res : quia in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa dicitur, et sic se habent orationes ad necessitatem et contingentiam sicut et res. Et ex hoc concluditur quod quaecumque res sic se habent, quod sunt ad utrumlibet, hoc est, quod contraria eorum vel opposita queant vel possint contingere de illis rebus, si fiant orationes sive enuntiationes contradictoriae, necesse est quod contradictoria similiter se habeant sicut res, hoc est, quod utrumque eorum determinate acceptum et possit esse et possit non esse. Hoc autem contingit in contingenti materia tantum : haec enim sunt talia, quod nec semper sunt, nec semper non sunt, sed aliquando sunt, et aliquando non sunt : quia ad utrumlibet potentia vel possibilia sunt. In talibus enim necesse est sub disjunctione indeterminte alteram partem esse falsam, et alteram veram. Non enim determinate hoc est falsum, vel illud quod est sibi oppositum, quia utrumque contingit : sed ambo sunt ad utrumlibet, hoc est, ad esse et non esse se habentia. Et potest esse in talibus aliquando : et contingit quidem in talibus aliquando, quod altera pars contradictionis magis in pluribus est vera quam alia : non tamen ex hoc sequitur, quod illa determinate secundum actum vera sit, sed quod contingit veram esse. Ex omnibus autem quae dicta sunt manifestum est, quod non est necessarium, quod omnes affirmationes et negationes oppositarum contradictoriarum ita se habeant, quod una sit determinate vera, et alia determinate sit falsa. Sic enim non habet se in his quae sunt, nec in his quae non sunt, quae sunt possibilia esse et non esse : sed in his est necessitas disjunctionis et non disjunctorum : et in his se habet quemadmodum dictum est.