APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum XXV.
De disciplina circa habitum .
1. Disciplina in habitu potest tam circa pannum quam circa formationem, coaptationem, usus eius continuationem et munditiae conversationem attendi .
Circa pannum, ut non sit pretiositate, mollitie vel subtilitate notabilis. Vestis pretiositatem etiam mulieribus Petrus interdicit ; porro, qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Inter divites palatii et pauperes claustri debet esse differentia. " Mollia vestimenta animi mollitiem indicant ". " Molles, ait quidam, mollia quaerunt ". Subtilitas et nitor reprehenditur in bysso divitis epulonis. Nimia panni subtilitas, etsi non pretiosa, nihilominus tamen in proposito poenitontiae vitiosa. Sit carae novitiis pannorum pretiositatem, subtilitatem et incongruam Religioni mollitiem non curare. Vereantur et renitantur, ut possunt, mutari ipsorum Sanctorum de vestium vilitate censuram, et consuetudinem vitiosam in suarum animarum periculum induci. " In signum sunt panni tui, Domine Iesu, sed in signum, cui a multis usque hodie contradicitur ".
2. Honesta exigit vestimentorum formatio, ut non sint nimis lata vel stricta. Amplitudo vel longitudo vestimenti superflua, sive in manicis sive in caputio, sive in cellario caputii, est admodum fugienda. Sed nec aperiaris quibusdam circa cingulum vel alibi, aut curiositatibus aliis quibuscumque est habitus deformandus.
3. Coaptatio quaedam est Religioso decens, quaedam indecens. Indecens est, si praeter morem Religionis fuerit cariosa, ut verbi gratia si caputii collarium quadam in gyro replicatione iuxta mundanorum consuetudinem coaptetur, aut curiose ipsum replicetur caputium circa genas. Decens est, quando non curiositati, sed honestati deservit, ut videlicet vestis honeste portetur et honeste pro loco et tempore disponatur: ut honeste portetur, succiugenda est aequaliter et decenter. Si enim ex una parte notabiliter pendere permittatur, vel in aliis praeparatio debita omittatur ; fatuitatem, vel negligentiam, vel hypocrisim sapit . Aptauda est vestis maxime circa pectus per applicationem ad collum, ne collum ipsum usque ad pectus, vel interiores panni hominum aspectui exponantur, quod irreligiosum est valde. Cavendum est circa portandi modum, ne quis pereffluat, ut si os sub caputio vel mentum abscondat, si dominarum more tunicam a lateribus tenendo incedat, aut manum in sinu tenens, tunicae maiucam exterius pendere permittat. Quando enim manum in sinu vel ad horam ponere cogit necessitas, a manu altera praesumta tunica cautius est tenenda, ne pendeat indecenter, ut manum in sinu teneri vix a proxime astantibus percipi valeat. Ambas autem manus in sinu tenere quam irreligiosum sit, palam omnibus est, cora onam vel diu teneri vix excusat ipsa necessitas. Emortui est corporis membrorumque officia exsequi non valentis manicas non regere defluentes. Et quidem, cum interius a sua custodia solvitur mens, et membra foris ad omnem actum inordinate moventur, et tam in Testibus quam in aliis disciplinae cura negligitur ; incompositio corporis qualitatem indicat mentis.
4. Sunt et alia circa modum portandi secundum Hugonem vitanda. "Sunt, inquit, quidam stulti, qui quodam artificio vestimenta sua circa se componunt. Alii iactando et ventilando pannos suos levitatem mentis suae ex ipsa sui habitus mobilitate ostendunt. Alii, incedentes sinuoso syrmate , terram verrunt, et limbis dependentibus, immo retro consequentibus caudis, in similitudinem vulpium vestigia sua obducunt, et quocumque perrexerint, quasi turbo tempestatis pulverem concitant ".
5. Dispositio habitus aliquando ratione operis, aliquando ratione consortii variatur, respectu quorum habenda est consideratio disciplinae. Ad exercitium operis tam propter expeditionem quam propter custodiam munditiae honesta, prout res exigit, praeparatio vestis requiritur, ut scilicet, quantum necesse fuerit, succingatur. Manicas vero retrahantur, et prout expedierit, componantur, ne super manus, vel super rem ipsam, quae tractatur, recidant indecenter, praecipue ad privatas custodiendas sunt manicae diligenter.
Dispositio hujusmodi tolerabilis, immo commendabilis est in privato, quae tamen in publico, maxime coram extraneis, non est decens. Quando ergo coram extraneis aut coram conventu proceditur, quantum res patitur , ad dispositionem communem est habitus tam in manicis quam in aliis revocandus. Caput, si nudum fuerit, caputio congruit amiciri. In omni siquidem publico loco, sive chorus, sive refectorium, sive alius fuerit locus, Fratrum congregatione praesente, et multo magis inter extraneos, operto decenter capite Religiosus incedat , nisi ob reverentiam alicuius ministerii vel personae aliter sit agendum. Non est tamen caputium, sive coram Fratribus sive coram extraneis, nimis in capite sine rationabili causa profundandum. Operta sub caputio, facies quandam hypocrisis notam infert et aliorum in se oculos sua singularitate convertit. Decet ergo, caput in publico, non faciem operiri.
6. In lotione quoque pedum, ille cui pro Christo tale ministerium exhibetur, operto, si commode potest, capite, humiliter et sine multiloquio debet esse et caritatis obsequium cum timore ac devotione suscipere. Hec debet quis ibi vel alibi tibias nimis exponere, sed magis tunica circumcingere diligenter. Turpe est enim religiosis personis carnium nuditate occurrere. Cavet omnis honestus, ne eius unquam appareat caro nuda, nisi quantum compulerit necessitas manifesta. De sancto Antonio legitur , quod " cum necesse haberet fluvium transvadare, rogavit socium suum, ut paululum a suo separaretur aspectu, ne suam invicem corporis nuditatem uterque conspiceret. Secessit socius ; nihilominus tamen ille, se ipsum cum se nudare vellet, erubuit. Ipsum tamen haec cogitantem in alteram fluvii ripam virtus divina transportavit ". Hanc haud dubium honestatem Dominus acceptavit. Pannos quoque interiores et quae ultra communem seu regularem formam, sive in vestibus, sive in aliis, indulgentur, quantum necessitas patitur, occultari oportet. Unde nec almutia palam extra caputium religiose portantur.
7. Restat de usus habitus continuatione et munditiae in eo conservatione videre. Usus habitus, prout habitus pro speciali signo Religionis accipitur, continuus debet esse, ut religiosus Frater non sit vel modicum sine ipso, nisi necessitas evidens eum cogat. Saecularis persosonae nuditas et Beligiosus sine habitu comparantur. Cavendum etiam, ne habitus, dum sedetur, aut genuflectitur, aliquam inguinamenti maculam contrahat: et si quam propter aliquam causam aliquando contraxerit vel propter sudorem, mundificari citius debet, maxime si in loco fuerit apparenti. Propter hoc immunditia illa, quae in oris caputii circa genas contrahitur ex sudore, debet cum diligentia removeri. Foeda est Religio, quae innititur foeditati; culpatur quidem et cultus munditias nimius et neglectus.