Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
Praedeterminatis igitur aliquibus breviter de Trinitate Dei et creatura mundi, restat nunc, aliqua breviter tangere de corruptela peccati. De qua in summa tenendum est, quod peccatum non est essentia aliqua, sed defectus et corruptela, qua scilicet corrumpitur modus, species et ordo in voluntate creata ; ac per hoc corruptio peccati est ipsi bono contraria, nec tamen habet esse nisi in bono nec ortum trahit nisi a bono, quod quidem est liberum voluntatis arbitrium: et ipsum nec est summe malum, cum possit velle bonum: nec summe bonum, cum possit declinare in malum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium, cum sit ens a se ipso, non ab alio, necesse est, quod sit ens propter se ipsum, ac per hoc summe bonum, nullum prorsus habens defectum. Non est igitur aliquid nec esse potest, quod sit primum et summe malum, quia primum principium dicit summum complementum, et summum malum defectum dicit permaximum. Quoniam igitur primum principium, ut summe ens et completum , nec deficere potest in essendo nec in operando: nec summe malum est nec aliquod malum est nec aliquo modo malum principiare potest.
Quia tamen omnipotens est, potest bonum de nonesse in esse deducere, etiam sine adminiculo alicuius materiae. Quod et fecit, cum creaturam finxit cui dedit esse, vivere, intelligere et velle: quae quidem, Quia a summo bono fuit secundum triplicis causae habitudinem ; oportuit, quod haberet in sua substantia et voluntate modum, speciem et ordinem. Nata ergo fuit agere opera sua a Deo et secundum Deum et propter Deum, et hoc secundum modum, speciem et ordinem sibi insitum.
Sed quia de nihilo fuit et defectiva, potuit deficere ab agendo propter Deum, ut aliquid faceret propter se, non propter Deum, ac per hoc nec a Deo nec secundum Deum nec propter Deum: et hoc est peccatum, quod est modi, speciei et ordinis corruptivum: quod, quia defectus est, non habet causam efficientem, sed deficientem, videlicet defectum voluntatis creatae .
Quia vero corruptio est et non nisi boni: et omnis corruptio in re corruptibili est: ideo non est nisi in bono: ac per hoc, cum voluntas Ubera corrumpat in se ipsa modum, speciem et ordinem, deficiendo a vero bono, peccatum omne in quantum hujusmodi et est a voluntate, sicut a prima origine, et est in voluntate, sicut in proprio subiecto: quod quidem facit voluntas, quando sua defectibilitate, mutabilitate et vertibilitate, spreto bono indeficiente et incommutabili, bono commutabili inhaerescil .
Ex quibus colligitur, quod "peccatum non est appetitio malarum rerum, sed desertio meliorum"; et ideo in appetitu voluntatis est modi, speciei et ordinis corruptivum, ac per hoc "adeo voluntarium, quod si non est voluntarium, iam non est peccatum ".
His autem praeintellectis, manifeste cadit impietas Manichaeorum ponentium summe malum omnium malorum principium primum. Apparet etiam, quae sit mali origo, et quid sit mali subiectum.