QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Intellectum posse accipere notitiam a sensu errante, et formare inde propositiones certas, tam mediatas quam immediatas, v. g. si caeco in somno imprimerentur species colorum, acciperet intellectus ejus apprehensionem simplicium a phantasia errante, quia utente phantasmate pro re, tamen eodem modo postea formaret certas notitias, sicut et is, qui acciperet notitiam simplicium a sensu non errante, de quo optime tractat Doctor 1. d. 3. q. 4. g. Respondeo, aut circa, num. 11. hinc infert cognitionem intellectus esse certiorem sensitiva, quia sensus non reflectit, nec proprie judicat, de quo dixi in comment. ad quaest. 9. Scoti de Anima annot. ad 3. arg. nec obstat, quod ait Aristoteles 2. An. c. 7. sensum non posse decipi, quia intelligitur secundum se, et circa proprium sensibile, exclusis impedimentis, ut habet hic Doctor, num. 15. de quo in comment, quaest. 10. ejus de An. con. 5. ubi de hoc plura.
Item, quare diversi contraria opinantur, et non omnes omnia sciunt? Secundo directe ad clariorem intellectum quaestionis, est considerandum, quod a sensu sive errantis, sive non, potest intellectus apprehendere simplicia, et statim universalissima, quia ad quamcumque apprehensionem sensitivam imprimuntur intellectui ens et res, simplicibus apprehensis a sensu vero, vel falso, propositiones fiunt virtute propria intellectus primo de universalioribus, postea de aliis. De universalissimis vero, factis communibus conceptionibus, statim intellectus illis assentit, non propter sensum, imo certius quam posset per sensum, dato quod a sensu accepisset agnitionem veritatis illarum propositionum, alias propositiones facit, et immediatas de minus universalibus, sed non statim notas, nec scitas esse immediatas, quia termini non cognoscuntur. Inquirendo vero quid intelligitur per terminos, regulatur intellectus dividendo et amovendo unum, et attribuendo aliud per communes conceptiones: cognito quid dicitur per nomen, cognoscitur si propositio est immediata, et statim ei propter se adhaeretur. Cognoscitur etiam de mediata ex cognitione terminorum, quod ipsa sit mediata, qua cognito intellectus sua propria virtute potest omnes propositiones immediatas de terminis illius conclusionis, vel alterius ordinare simul omnino, modo quo possunt ordinari: et si invenia t alias immediatas de terminis illis quas cognovit esse immediatas ex cognitione terminorum antecedere ad illam mediatam, statim virtute luminis sui assentit connexioni, quia syllogismus perfectus est, qui nullo eget, etc. 1. Poster. t. c. 1. et conclusionem cognoscet, sic ultra ad alias: igitur cum, quocumque errore posito in sensu, possint simplicia apprehendi, sicut et modo, et propositiones formari et deveniri ad hoc quae immediata, et quae mediata, et mediatarum illatio ex immediatis cognosci, sequitur quod omnes conclusiones naturaliter nobis cognoscibiles per demonstrationem cognosci possent, etiamsi omnes sensus errarent, vel aliquis sic, et aliquis non. Confirmatur illud, quia si per somnium essent caeco nato impressae omnes species colorum, quamvis acciperet apprehensionem intellectualem de coloribus a sensu errante, quia a phantasia utente phantasmate pro re, tamen omnes propositiones posset ipse formare de coloribus, quas alius, mediatas et immediatas, et per immediatas ad mediatas devenire ; et in nullius simpliciter demonstrabilis notitia, deficeret,-sed tantum in cognitione propositionis alicujus, quae non esset sibi demonstrative possibilis probari, sed tantum cognoscibilis ex frequentia sensus, et conclusiones dependentes ex tali propositione ignoraret.
Secundum ista videtur concedendum quod in nobis cognitio intellectiva sit certior simpliciter quam sensitiva, quod probatur; tum quia de omni sensitiva potest intellectus judicare, qualis ipsa est: tum quia certitudo nunquam est in apprehendendo verum, nisi talis sciat veritatem apprehensam, vel sciat illud esse verum quod apprehendit: nam si opinando apprehendam primum principium, licet illud quod verum est, necessario apprehendam, tamen non sum certus: solus autem intellectus reflectitur judicando se apprehendere verum, et hoc concordat secundae rationi Augustini, superius positae ad quaestionem quod per sensum non discernitur verum a falso, non quin verum apprehendat, sed non potest judicare illud esse verum, discernendo ipsum a falso: tum quia sensus nunquam percipit immutabilitatem objecti, licet illud quod immutabile est, sentiat: non enim percipit nisi tantum objectum ut disponitur tunc, quando sentit, et ita non est ipse certior de immutabili quod sit immutabile, quam si continue mutaretur. Hoc consonat primae rationi Augustini ad quaestionem positae, non quod sensibile semper mutetur, sed perinde est respectu sensus, ac si continue mutaretur.
Sed contra hoc arguitur sic Primo, quia nullus intellectus judicat de actu sensus nisi per notitiam aliquam acceptam a sensu, forte veriori, et tunc judicat sensum nunc non errare, sed si in omni actu sensus erraret, intellectus non haberet per quid judicaret sensum nunc errare. Respondeo ad hoc, quod intellectus judicat de actu sensus per notitiam ab actu sensus acceptam occasionaliter, vel quoad apprehensionem simplicium, non quoad compositionem principiorum et conclusionum. Item arguitur sic : Sensus semper est verus respectu proprii objecti, licet non aliorum: actus autem reflexus qui ponitur in intellectu non est verus, nisi a veritate primi actus: ergo propter illum actum reflexum, non est danda major certitudo in intellectu. Item, quare non potest Sensus communis sic judicare de sensu inferiori? Respondeo quod non tantum propter actum reflexum danda est major certitudo intellectui quam sensui, sed propter compositionem et divisionem, quae vel nota est per se intellectui, vel ex per se notis infertur, in quarum neutra dependet cognitio intellectus a sensu nisi occasionaliter ; per hoc patet ad aliud. Item 8. Physicorum, t. c 26. et 27. parum ante illud, moventium, etc. videtur vocare sensum digniorem ratione, et quod sufficiens est fides contra illos, contra quos ibi arguit, quia videmus aliqua nunc quiescere, nunc moveri. Item, si secundum Augustinum intellectus discernit verum a falso, et percipit immutabilitatem sui cogniti, quaero per quid: aut per notitiam acceptam a sensu, et stat primum argumentum supra, quod si omnis talis est falsa, intellectus male judicabit: ,aut per notitiam aliquam innatam non acquisitam per sensum, talis non ponitur.
Ad primum horum dicendum, quod dignius ratione est intellectus, quo aliquid est per se notum, non sensus. Ad aliud dicendum quod certitudo proprie, non est nisi circa compositionem et divisionem, quae ad intellectum tantum proprie pertinet. Prima operatio intellectus semper vera est, licet sequens sensum errantem: ita enim concipitur albedo, si visus apprehendit illud esse album, quod est nigrum, sicut si albedo conciperetur a sensu vere vidente album, quia sufficit quod species vere repraesentativa albi, veniat ad intellectum, ad hoc ut simplici apprehensione album vere apprehendatur. In compositione autem et divisione, sicut dictum est supra, errat intellectus sequens sensum errantem, sed non circa prima principia, nec circa conclusiones, quas ex primis principiis deduxit, sed circa alias conclusiones, quarum aliam notitiam non habet nisi a sensu errante. Sed adhuc circa tales, licet aliquis sensus erret, tamen non oportet intellectum sequi, sed oppositum tenere si judicet hunc sensum errare.
Sed quomodo judicabit, quis sensus est verus, et quis errat? Responsio, Gandensis in Summa dicit, quod omnis sensus est verus, cui non contradicit alius sensus verior; vel ipsemet alias melius dispositus: vel notitia aliqua intellectualis accepta ab alio sensu verioris vel eodem alias melius disposito. Sed quomodo judicatur quis sensus est bene dispositus ? Responsio, per se notum videtur quod natura, ex quo est causa per se et non libera, ut in pluribus recte agit, et error si contingat, in minori parte accidet; quod ergo sensus ut in pluribus dicit, hoc est verum.
Contra, unum non oportet pluralitate judicare, quia tunc si tantum essent tres sani, et omnes alii infirmi, judicium sanorum refutandum esset. Item, semper visus errat de quantitate Solis et Lunae, et fractione baculi in aqua, etc. Item, per illam rationem superius positam de simplici apprehensione intellectus, videtur ostendi quod sensus semper sit verus, cum ejus apprehensio sit simplex, et illius cujus habet speciem undecumque genitam. Hoc etiam confirmatur, quia sensibile agit secundum quod est in actu, et sensus cognoscit secundum quod movetur a sensibili ; ergo semper vere cognoscit. Ad primum non pluralitate sensuum simul, sed pluralitate sensationnm hoc est, quia sensus frequentius ita sentit. Item, haec est alia cognitio accepta a sensu certiori, quam sit sensus infirmi, per quam judicatur sensum infirmum errare. Ad secundum per idem, quia sensus dicit distans minus apparere, et ratio naturalis dicit, quia remotius agens, debilius agit, cum sit finitae virtutis. Ad tertium concedatur conclusio de sensibili proprio, tamen circa sensibile commune et per accidens, vel in componendo haec illis, decipitur sensus.
Item contra praedicta arguitur, dicit Aristoteles 1. Posteriorum, t. C. 1. Omnia cognoscuntur per syllogismum, vel per inductionem;conclusiones per syllogismum, principia per inductio nem, sed hoc tu negas, quia principia notiora sunt secundum te singularibus inducentibus. Potest responderi ad intellectu m ejusibi, quod sensus est necessarius propter notitiam terminorum. Unde universalia non cognoscuntur sine inductione, id est, sine cognitione alicujus singularis, quod non cognoscitur sine sensu in sensibilibus: ergo in illis si deest sensus deest scientia. Non oportet autem accipere inductionem ibi pro specie argumenti, saltem si sit argumentum: veritas praemissae non cognoscitur a sensu, sed tantum extremum compositionis accipitur a sensu ; intellectus autem accipit idem, et facit compositionem et adhaeret, et inde arguit inductive. Contra, saltem prius tempore intellectus adhaeret singulari propositioni, antequam principio probato per inductionem. Die quod verum est de cognitione sensitiva, qua cognoscitur conjunctio terminorum extra. Sed ista cognitio est occasio cognitionis principii, non causa: unde inductio est hic non simpliciter, quia universalis forte est prima et immediata, singularis tantum per se et mediata, nec forte probatio dicitur, sed manuductio. quia quandocumque iste intelligit principium, magis adhaeret illi quam singulari inducenti.