REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Concludi I, relationes creaturae ad creaturam esse reales, et a fundamentis res distintas, inferens multa absurda Philosophica et Theologica, contra asserentes esse tantum entia rationis. Rejicit etiam eos, qui negant esse res, sed tantum modos, quia novem Genera sunt modi Substantiae, et simul res.
Teneo igitur, quod non omnis relatio creaturae ad creaturam est idem cum fundamento, sed est res alia, de qua concludunt illae rationes, et maxime prima de esse et non esse. Secundo, non quaelibet relatio creaturae ad creaturam est sic aliquid, vel res alia a fundamento.
Et dico, quod habitudo, quae est relatio realis creaturae ad creaturam, est aliquid sine consideratione intellectus, ita quod neque est res rationis, neque tantum in intellectu, sicut relatio rationis causata in intellectu a re. Neque sicut intentio secunda, neque sicut intentio prima, quam causat in intellectu. Neque sicut universale, sed est vera res, praeter operationem intellectus in re extra.
Istud probo, quia si non, primo, destruuntur unitates universi, quia secundum Philosophum 12. Metaph. ordo partium inter se, et ad primum est unitas universi, ordo relatio est, nec est alia unitas universi, et istum ordinem destruens, facit universi substantiam inconnexam.
Secundo, nisi relatio ponitur res extra, oportet destruere omnem comparationem, quia partibus dissolutis, lotum non est, et partibus unitis totum est, et non potest totum esse prius, quia non fuit nisi per hoc quod aliquid aliter se habet ; igitur cum ordo partium, ut unio, sit relatio, negans istam unionem partium destruit omne compositum.
Tertio, sequitur quod aliter destrueretur causalitas causae secundae, quia impossibile est causam secundam agere, nisi approximetur ad passum ; igitur prius natura est approximatio quam actio, et non potest causa secunda de non potenti agere esse potens agere, nisi aliquid aliter se habeat quam prius ; igitur si approximatio nihil reale sit, igitur per approximationem nihil realiter aliter se habet ; igitur non est plus tunc potens agere quam prius.
Quarto sequitur quod destruitur scien tia, et Metaphysica esset realis non magis quam Logica, quae est de secundis intentionibus adjunctis primis, secundum Avicennam 3. Metaph. cap. de Relatione, quia intellectus non causat in objecto cognito, nisi relationem rationis ;igitur cum passiones ibidem tantum sint relationes, nisi illae sint res, talis scientia non erit realis. Unde cum dicitur, quaelibet linea recta potest esse latus trianguli, certum est quod latus trianguli non dicit rem absolutam. Unde quod aliqui dicunt, quod in Metaphysica non est bonum, ut dicit Philosophus cap. 5. hoc non dicit ex intentione, quia quidquid dicit, disputative dicit. Et non potest arguere ad utramque per rationes non peccantes in forma. Verum 2. Metaph. ex intentione dicit contrarium I cap. sic : Qui dicunt, in Metaphysica non est bonum, falsum dicunt, quia maxime bonum est ordo ;in Metaphysicis est ordo ; igitur, etc.
Item, non magis esset filius Dei incarnatus nunc, quam ante assumptionem carnis, nisi realiter se haberet aliter ad naturam humanam quam prius, vel natura humana ad ipsum ; igitur si habitudo naturae humanae ad ipsum nova, non sit res aliqua, sequitur quod non aliter realiter se habet nunc ad filium Dei quam prius ;igitur nisi relatio ponitur res extra, destruitur fides.
Item, nisi quantitas, quae prius informavit panem, aliter se habeat nunc quam prius realiter, sequitur quod aequaliter nunc informat sicut prius, quia quantitas in se non aliter se habet nunc quam prius ;igitur oportet quod relatio realis sit aliquid reale in ipsa re extra Intellectum sine operatione intellectus.
Dico igitur, quod quaelibet relatio, quae est creaturae ad creaturam, de qua illae rationes concludunt, est res alia a fundamento, quia si non deberet dici res, quia modus rei, cum ens et res, et omnia Praedicamenta praeter Substantiam, sint modi Substantiae, tunc diceremus quod nulla est res nisi Substantia. Si igitur cum hoc, quod Quantitas, vel Qualitas est modus Substantiae, stat quod sit res aliqua, et alia a Substantia, igitur modus realis, etsi non sit ita realis, sicut Quantitas, vel qualitas, potest tamen esse aliqua res, quia inter modos rei, aliquis est minus modificabilis, et aliquis magis.
Dicunt, quod sit modus realis alius. Hoc solum est propter characterizans, et non propter realitatem propriam. Dico, quod hoc non est verum, quia quidquid praecedit natura ipsam habitudinem, est absolutum, et per consequens pertinet ad genus absolutum ; igitur habet absolutum formaliter distinguens ipsum ab absoluto. Et sicut inter absoluta est ordo, ut inter Substantiam, Qualitatem et Quantitatem, formaliter distinguens est intrinsecum, sic inter modos est ordo, et forma distinguens habitudinem ab habitudine est intrinsecum.