Chrysostomus in ioannem.
Quia multi his quae a principio ioannes dicebat non attendebant, secunda rursus eos excitat voce; unde dicitur altera die iterum stabat ioannes, et ex discipulis eius duo. Beda.
Stabat quidem ioannes, quia illam virtutum arcem conscenderat, a qua nullis tentationum posset improbitatibus deici: stabant cum illo discipuli, quia magisterium illius corde sequebantur immobili. Chrysostomus.
Sed quare non totum mundum circuivit, in omni loco Iudaeae praedicans eum; sed stabat circa flumen, expectans eum venire, ut ostenderet venientem? quia scilicet per opera christi hoc fieri volebat. Vide etiam qualiter hoc maioris aedificationis fuit: quia enim parvam immisit scintillam, repente flamma in altum elevata est. Alter autem etsi circumiens hoc dixisset, videretur ex studio quodam humano fieri quae fiebant, et suspicione plenum esset eius praeconium.
Igitur prophetae quidem et apostoli omnes absentem christum praedicaverunt; hi quidem ante praesentiam secundum carnem, illi vero post assumptionem: unde ut ostendatur quod non voce solum, sed et oculis eum ostendebat, subditur et respiciens iesum ambulantem, dixit: ecce agnus dei.
Theophylactus. Respiciens, inquit, quasi oculis innuens gratiam et admirationem quam habebat in christo. Augustinus in ioannem. Ioannes quidem amicus sponsi erat; non quaerebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat veritati: non enim voluit apud se remanere discipulos suos, ut non sequerentur dominum; sed magis ostendit quem sequerentur, dicens ecce agnus dei. Chrysostomus.
Non longum facit sermonem: quoniam unum solum in studio habebat, adducere eos, et coniungere christo: sciebat enim quoniam de reliquo non indigerent eo testante. Non autem singulariter discipulis loquitur de his ioannes, sed eis publice cum omnibus: quia ex communi doctrina suscipientes sequelam christi, firmi de reliquo permanserunt, non propter gratiam christi sequentes eum, sed propter suum lucrum: et non facit sermonem suum deprecativum, sed admiratur solum praesentem, et demonstrat eis praeparationem propter quam venit, et modum praeparationis: agnus enim utrumque insinuat: et dicit agnus, cum articuli adiectione, excellentiam eius ostendens. Augustinus in ioannem. Iste enim singulariter dicitur agnus solus sine macula, sine peccato; non cuius maculae abstersae sunt, sed cuius macula nulla fuerit: singulariter hic est agnus dei, quia singulariter huius agni sanguine solo homines redimi potuerunt.
Hic est agnus quem lupi timent, qui leonem occisus occidit. Beda.
Ideo etiam agnum vocat, quia dona sui velleris sponte largiturum, ex quo vestem nobis nuptialem facere possumus, idest exempla vivendi nobis relicturum, praevidit, quibus in dilectione calefieri deberemus. Alcuinus.
Mystice autem stat ioannes, cessat lex, et venit iesus, idest gratia evangelii, cui ipsa lex perhibet testimonium. Ambulat iesus discipulos collecturus. Beda.
Ambulatio etiam iesu dispensationem incarnationis, qua ad nos venire ac nobis exempla vivendi praebere dignatus est, insinuat.