Beda. Postquam nefandos spiritus se praedicare prohibuit, elegit sanctos, qui et immundos spiritus eicerent et evangelium praedicarent; unde dicitur et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse. Theophylactus. Lucas autem dicit, quod ascendit ad orandum: post miraculorum enim ostensionem orat, docens nos quod oportet gratias agere cum consequimur aliquid boni, et hoc divinae virtuti appropriare. Chrysostomus. Praelatos etiam ecclesiae instruit in orationibus pernoctare antequam ordinationem faciant, ut eorum officium non frustretur. Cum ergo, secundum Lucam, dies factus esset, vocavit quos voluit: erant enim plures qui eum sequebantur. Beda. Non enim illorum electionis ac studii, sed divinae erat dignationis et gratiae ut in apostolatum vocarentur. Mons etiam ille in quo apostolos dominus elegit, altitudinem designat iustitiae in qua erant instituendi, et quam erant hominibus praedicaturi. Hieronymus.
Vel christus spiritualiter mons est, ex quo aquae vivae fluunt, lac in parvulorum salutem praeparatur, pinguedo spiritualis agnoscitur, et quicquid summe bonum creditur, in montis istius est gratia constitutum.
In montem ergo vocantur excelsi meritis et verbis, ut locus congruat meritis altis.
Sequitur et venerunt ad eum; et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare. Speciem enim Iacob dilexit dominus, ut sint ipsi super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel, qui etiam trini et quaterni circa tabernaculum domini excubant, et sancta domini verba humeris operum portant.
Beda. In hoc enim sacramento quondam filii Israel circa tabernaculum castrametabantur, ut ex omni parte per quadrum ternae tribus manerent. Ter autem quatuor duodecim faciunt, et ter quaterni ad praedicandum sunt missi apostoli; ut per universas quadrati orbis plagas baptizarent gentes in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.
Sequitur et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi Daemonia; ut scilicet promissorum caelestium magnitudini attestaretur magnitudo factorum, et nova facerent qui nova praedicarent. Theophylactus.
Numerat autem apostolorum nomina, ut propter falsos apostolos evitandos sint noti et veri; et ideo sequitur et imposuit simoni nomen Petrus. Augustinus de cons. Evang.. Nullus autem putet nunc accepisse simonem nomen ut Petrus vocaretur, ne sit contrarium ioanni, qui longe ante dictum esse illi commemorat: tu vocaberis cephas, quod interpretatur Petrus. Marcus autem recapitulando hoc commemoravit: cum enim vellet nomina duodecim apostolorum enumerare, et necesse haberet Petrum dicere, breviter insinuare voluit, quod non hoc antea vocaretur, sed hoc ei dominus nomen imposuerit. Beda. Ideo autem dominus voluit eum prius aliter vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramentum commendaretur. Idem est ergo Graece, sive Latine Petrus quod syriace cephas; et in utraque lingua nomen a petra derivatum est, nec dubium quin illa de qua Paulus ait: petra autem erat christus: nam sicut lux vera erat christus, et donavit apostolis ut lux mundi vocentur, sic et simoni, qui credebat in petram, christus petrae largitus est nomen. Hieronymus. De obedientia autem, quam simon significat, ascenditur ad agnitionem, quam significat Petrus.
Sequitur et Iacobum zebedaei et ioannem fratrem Iacobi. Beda. Subauditur a superioribus, vocavit ad se ascendens in montem. Hieronymus. Iacobum, scilicet qui supplantata habet tota desideria carnis, et ioannem, qui gratia accepit quod alii per laborem tenent.
Sequitur et imposuit eis nomina boanerges.
Chrysostomus. Filios quidem zebedaei sic nominat propter hoc quod magna et clara divinitatis edicta debebant orbi terrae diffundere. Hieronymus.
Vel per hoc trium superiorum sublime ostenditur meritum, qui in monte merentur audire tonitruum patris per nubem de filio tonantis: hic est filius meus dilectus; et ut ipsi per nubem carnis, et ignem verbi, quasi fulgura in pluviam, in terris spargerent: quoniam dominus fulgura in pluviam fecit, ut extinguat misericordia quod iudicium urit.
Sequitur et Andream, qui viriliter vim facit perditioni, ut et responsum mortis in se semper habeat, et anima eius sit semper in manibus suis. Beda. Andreas enim Graecum nomen est, et interpretatur virilis, ab andros, quod est vir: quia viriliter domino adhaesit.
Sequitur et Philippum. Hieronymus.
Qui est os lampadis, qui illuminare potest ore quod corde concepit, cui dedit dominus apertionem oris illuminantis. Scimus hunc modum locutionis proprium esse divinarum Scripturarum, quod Hebraea nomina ad aliquod mysterium significationis sunt posita.
Sequitur et bartholomaeum, qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: et mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Nomen vero filii dei per pacem et dilectionem acquiritur inimici: beati enim pacifici, quoniam filii dei sunt; et: diligite inimicos vestros, ut filii dei sitis.
Sequitur et matthaeum, qui est donatus, cui donatur a domino ut non solum remissionem peccatorum adipiscatur, sed numero ascribatur apostolorum. Et thomam, qui est abyssus: multa enim profunda scientes dei numine proferunt.
Sequitur et Iacobum Alphaei, idest docti, vel millesimi, cuius a latere cadent mille. Hic alter Iacobus est, cui colluctatio non est adversus carnem et sanguinem, sed adversus spirituales nequitias.
Sequitur et thaddaeum: is est corculus, idest cordis cultor, qui conservat cor suum omni custodia. Beda. Thaddaeus autem ipse est quem Lucas in evangelio et in actibus apostolorum Iudam Iacobi nominat: erat enim frater Iacobi fratris domini, ut ipse in epistola sua scripsit.
Sequitur et simonem chananaeum, et Iudam Iscariotem, qui et tradidit illum. Haec cum additamento posuit, ad distinctionem simonis Petri et Iudae Iacobi. Simon autem chananaeus dicitur ab chana vico Galilaeae; Iudas autem Scarioth a vico in quo ortus est, aut ex tribu Isachar dicitur.
Theophylactus. Sed cur inter apostolos computatur? ut discamus quod deus non repellit aliquem propter futuram malitiam, sed propter praesentem virtutem dignum facit haberi. Hieronymus. Simon autem ponens tristitiam interpretatur: beati namque qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur.
Chananaeus autem, idest zelotes dicitur, quem zelus domus dei comedit. Iudas autem Scarioth est qui non delet peccatum suum per poenitentiam: Iudas enim confitens, vel gloriosus interpretatur; Scarioth autem memoria mortis. Sunt autem confessores multi in ecclesia superbi et gloriosi, ut simon magus et Arius et ceteri haeretici; quorum memoria mortalis ideo in ecclesia celebratur, ut evitentur.