Quomodo intelligitur quod dicitur, creaturam creatori non esse propriam.
Item dubium videtur esse quod basilius contra Arrium dicit, quod creatura increato non est propria: quod est contra id quod dicitur ioannis I, 11: in propria venit.
Sed hoc solvit Gregorius in quadam homilia dicens, quod creatura est propria dei secundum potestatem, aliena vero secundum naturam, idest alterius naturae a deo existens.