Utrum haereticis sit communicandum.
Ad primum sic proceditur: videtur quod haereticis sit
Dicitur enim Matth., XIII, 30, in parabola de zizania, quod paterfamilias dixit messoribus: sinite utraque crescere usque ad messem.
Messis autem est consummatio saeculi, ut ibidem dicitur. Cum ergo per zizania intelligantur haeretici, videtur quod haeretici non sint a communione fidelium separandi ante diem iudicii.
Praeterea, videntur contra hoc domini praeceptum facere principes haereticos interficientes.
Sed contra, est quod dicitur II ad Cor., cap. VI, 17: exite de medio eorum, et separamini; et loquitur de infidelibus: quod patet ex hoc quod praemiserat: nolite iugum ducere cum infidelibus. Ergo haereticis non est communicandum.
Respondeo. Dicendum, quod haereticis communicandum non est, duplici ratione.
Una est ratione excommunicationis: nam, cum sint excommunicati, non est eis communicandum, sicut nec cum aliis excommunicatis.
Alia ratio est haeresis.
Primo propter periculum, ne eorum conversatio alios corrumpat, secundum illud I ad Cor., XV, 33: corrumpunt bonos mores colloquia prava.
Secundo etiam ne videamur eorum perversae doctrinae aliquem assensum praestare. Unde in II canonica Ioan., 10, dicitur: si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum in domum ducere, nec ave ei dixeritis: qui enim dicit ei ave, communicat operibus eius malignis; ubi dicit Glossa: secundum quod vox est instituta, communionem esse ostendit cum illo; alioquin simulatio est, quae in christianis esse non debet.
Tertio ne ex nostra familiaritate aliis detur occasio erroris; unde ibidem dicit alia Glossa: et si vos forte decepti non estis, alii forsitan per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis, et sic crederent illis. Unde alia Glossa ibidem dicit: tanta apostoli atque eorum discipuli in religione cautela utebantur, ut nec verbi quidem communionem cum aliquo eorum qui a veritate declinaverant, habere paterentur.
Hoc tamen intelligendum est, nisi cum aliquo loqueremur de eius salute.
Ad primum ergo dicendum, quod in illo praecepto patrisfamilias duplex conditio intelligitur.
Una est, ut exponatur praeceptum de universali separatione malorum a bonis; et hoc accipitur ex ipsa quaestione messorum, qui dicunt: vis imus et colligimus ea? hoc enim non erit usque ad diem iudicii.
Secunda conditio est, ut intelligatur praeceptum, quando mali sine periculo bonorum extirpari non possunt. Et hoc patet ex responsione patrisfamilias, qui dixit: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Quod quidem tribus modis contingere posset.
Uno modo, si aliquis praescinderetur antequam de eius malitia constaret; unde dicit Glossa: monet dominus ne ambigue iudicemus.
Secundo, si non esset in malitia obstinatus: unde nullus excommunicatur nisi propter contumaciam; unde dicit Glossa ibidem: monemur non cito amputare; quia qui hodie errat, forte cras defendet veritatem. Et Tit., III, 10, dicitur: haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita.
Tertio, si simul boni cum malis involvantur; propter quod dicit ibi Glossa Augustini, quod multitudo non est excommunicanda, nec principes populi.
Istis autem remotis, debent mali praescindi, secundum illud I Cor., V, 13: auferte malum ex vobis.
Et per hoc patet solutio ad secundum.