RESP. AD LECT. VENETUM DE ART. 30

 RESP. AD LECT. VENETUM DE ART. 36

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Articulus 14

 Articulus 15

 Articulus 16

 Articulus 17

 Articulus 18

 Articulus 19

 Articulus 20

 Articulus 21

 Articulus 22

 Articulus 23

 Articulus 24

 Articulus 25

 Articulus 26

 Articulus 27

 Articulus 28

 Articulus 30

 Articulus 31

 Articulus 32

 Articulus 33

 Articulus 34

 Articulus 35

 Articulus 36

Articulus 24

Argumentum

Vicesimus quartus articulus est quod infernus est in centro vel circa centrum terrae.

Ad

Circa quod nihil mihi temere asserendum videtur, praecipue cum Augustinus neminem arbitretur scire in quo loco sit. Non enim aestimo quod sit in centro terrae, quia ille est locus, quo naturaliter feruntur gravia: nec videtur intentionem non frustrari, convenienter dici quod sequeretur, si ad centrum corpora gravia non pervenirent. Et iterum si naturaliter terra circa centrum esset concava, non posset assignari naturalis causa quae totum pondus terrae sustineret, ne perveniret ad centrum.

Si autem dicatur hoc miraculose fieri divina virtute, nulla subest miraculi ratio. Praeparatio autem inferni ab initio mundi fuit, secundum illud Isai.

XXX, 33: praeparata est ab heri tophet, secundum expositionem Glossae.

In prima autem rerum institutione non est considerandum quid deus facere possit, sed quid natura rerum habeat ut fiat, sicut Augustinus dicit II super genes. Ad litteram.

Non autem dicitur christus descendisse ad infimas partes terrae sed ad inferiores; ad cujus veritatem sufficit qualitercumque inferiores nobis dicantur.