Verbum Domini, quod factum est ad Joel, fillumi Phatuel
Domina nostra, Virgo Maria est illa ad quam omnis creatura respicit post Deum. Joel, I, 20 : Sed et bestias agri, id est, peccatores, quasi area sitiens imbrem veniae, suspexerunt ad te. Glossa : rorem misericordiae flagitantes, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum : sed tu non, quae plenitudine gratiarum superabundas.
Item, Ipsa est fons domus Domini, irrigans ariditatem peccatorum. Joel, III, 18: In die illa, scilicet gratiae et misericordiae, fons de domo Domini, id est. Maria nascendo in mundo, egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. Glossa: ut qui vitiorum punctionibus pugenban- tur, modo virtutum floribus adornentur.